라틴어 문장 검색

legati, quoniam Syphax se Romanis iunxisset, ut potentior societate eorum adversus reges populosque Africae esset, docent melius fore Galae quoque Carthaginiensibus iungi quam primum, antequam Syphax in Hispaniam aut Romani in Africam transeant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 624:1)
quoniam vobis distincte agere libet et genera iungendarum amicitiarum enumerare, ego quoque duas condiciones ponam, extra quas nullam esse regi nuntietis amicitiae cum populo Romano iungendae, unam, si nos nihil quod ad urbes Asiae attinet curare velit, ut et ipse omni Europa abstineat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 649:2)
quoniam et ab uno originem ducimus et iisdem casibus subiacuimus, Troiam utramque, id est quam et tu fecisti et ego facturus sum, iungamus et faciamus unam, sed 'animis', hoc est foedere et adfectione, quoniam re vera eas natura non sinit iungi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 5019)
ideo 'iungentur iam grypes equis'. aevoque sequenti id est accessu temporis non solum pulchrae deformibus nubent, sed etiam contrariae naturae animalia iungentur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 274)
decreta Carthaginiensium et Hasdrubalis iter ubi ad Romanos sunt perlata, omnibus omissis rebus ambo duces iunctis copiis ire obviam coeptis atque obsistere parant, rati, si Hannibali, vix per se ipsi tolerando Italiae hosti, Hasdrubal dux atque Hispaniensis exercitus esset iunctus, illum finem Romani imperii fore.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 358:1)
Nam si punctum p incidit in rectam, qua quaevis ex punctis quatuor A, B, C, D junguntur, Conica sectio vertetur in geminas rectas, quarum una est recta illa in quam punctum p incidit, & altera recta qua alia duo ex punctis quatuor junguntur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. V. Inventio orbium ubi umbilicus neuter datur. 15:2)
Quia Chrysippus et Stoici cum de animi perturbationibus disputant, magnam partem in his partiendis et definiendis occupati sunt, illa eorum perexigua oratio est, qua medeantur animis nec eos turbulentos esse patiantur, Peripatetici autem ad placandos animos multa adferunt, spinas partiendi et definiendi praetermittunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 9:6)
et quia, domine papa, modo vivimus animis iunctis abiunctisque regionibus conspectibusque mutuis frui dissociatae situ habitationis inhibemur, orate, ut optabili religiosoque decessu vitae praesentis angoribus atque onere perfuncti, cum iudicii dies sanctus offulserit cum resurrectione, agminibus vestris famulaturi vel sub Gabaoniticae servitutis occasione iungamur;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Principio salutem. 2:1)
et rursus illorum, qui sunt super secundo loco iunctos, cum ipsi quoque sint compositi, prior his numerus medietatis loco est, et hoc erit, usquidem occurrens unitas terminum ponat, ut si ponat quis quinarium numerum, altrinsecus circa ipsum sunt sumper iiij inferius vi. Hi ergo si uncat sint, faciunt x, quorum v numerus medietas est. Qui autem circa ipsos id est circa vi et iiij sunt, iij silicet et vij, idem is iuncti sint, eorum quinarius numerus medietas est;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De principalitate unitatis 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION