라틴어 문장 검색

e quo si quis sibi appetet, violabit ius humanae societatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 29:5)
Sed quoniam, ut praeclare scriptum est a Platone, non nobis solum nati sumus ortusque nostri partem patria vindicat, partem amici, atque, ut placet Stoicis, quae in terris gignantur, ad usum hominum omnia creari, homines autem hominum causa esse generates, ut ipsi inter se aliis alii prodesse possent, in hoc naturam debemus ducem sequi, communes utilitates in medium afferre mutatione officiorum, dando accipiendo, tum artibus, tum opera, tum facultatibus devincire hominum inter homines societatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 30:1)
Declaravit id modo temeritas C. Caesaris, qui omnia iura divina et humana pervertit propter eum, quem sibi ipse opinionis errore finxerat, principatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 35:6)
quae quidem pleraque iure praetorio liberantur, non nulla legibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 43:8)
Exsistunt etiam saepe iniuriae calumnia quadam et nimis callida, sed malitiosa iuris interpretatione.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 44:1)
Ex quo illud Summum ius summa iniuria factum est iam tritum sermone proverbium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 44:2)
Atque in re publica maxime conservanda sunt iura belli.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 46:1)
Ac belli quidem aequitas sanctissime fetiali populi Romani iure perscripta est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 48:1)
Sed cum amore pugnandi in exercitu remansisset, Cato ad Popilium scripsit, ut, si eum patitur in exercitu remanere, secundo eum obliget militiae sacramento, quia priore amisso iure cum hostibus pugnare non poterat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 48:5)
negat enim ius esse, qui miles non sit, cum hoste pugnare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 49:4)
deinde egressus e castris iure iurando se solutum putabat, et erat verbis, re non erat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 54:3)
in qua omnium rerum, quas ad communem hominum usum natura genuit, est servanda communitas, ut, quae discripta sunt legibus et iure civili, haec ita teneantur, ut sit constitutum legibus ipsis, cetera sic observentur, ut in Graecorum proverbio est, amicorum esse communia omnia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 68:2)
multa enim sunt civibus inter se communia, forum, fana, porticus, viae, leges, iura:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 71:4)
Atque ab iis rebus, quae sunt in iure societatis humanae, quem ad modum ducatur honestum, ex quo aptum est officium, satis fere diximus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 79:2)
Ex quo fit, ut neque disceptatione vinci se nec ullo publico ac legitimo iure patiantur, exsistuntque in re publica plerumque largitores et factiosi, ut opes quam maximas consequantur et sint vi potius superiores quam iustitia pares.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 84:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION