라틴어 문장 검색

C. Caesar amissa sorore Drusilla, is homo, qui non magis dolere quam gaudere principaliter posset, conspectum conversationemque civium suorum profugit, exsequis sororis suae non interfuit, iusta sorori non praestitit, sed in Albano suo tesseris ac foro et pervolgatis huiusmodi aliis occupationibus acerbissimi funeris elevabat mala.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 104:1)
Omnes ergo nostros, et quos superstites lege nascendi optamus et quos prae- cedere iustissimum ipsorum votum est, sic amare de- bemus, tamquam nihil nobis de perpetuitate, immo nihil de diuturnitate eorum promissum sit.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 54:1)
post haec exilium (non fuit innocentior filius tuus quam Rutilius), carcerem (non fuit sapientior quam Socrates), voluntario vulnere transfixum pectus (non fuit sanctior quam Cato). Cum ista perspexeris, scies optime cum is agi, quos natura, quia illos hoc manebat vitae stipendium, cito in tutum recepit.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 132:2)
fere enim iustum quisque affectum iudicat quem adgnoscit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 73:3)
est enim voluntarium animi vitium, non ex his, quae condicione quadam humanae sortis eveniunt ideoque etiam sapientissimis accidunt, inter quae et primus ille ictus animi ponendus est, qui nos post opinionem iniuriae movet.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 9:1)
movet mentes et atrox pictura et iustissimorum suppliciorum tristis adspectus ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 11:2)
Et ut scias quemadmodum incipiant adfectus aut crescant aut efferantur, est primus motus non voluntarius, quasi praeparatio adfectus et quaedam comminatio ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 21:1)
Maior est excusatio et iustior hominem esse quam puerum.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 49:5)
Deinde fortasse ipsi quoque artifices excusationes iustas afferent.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 139:3)
Inhumanum verbum est et quidem pro iusto receptum ultio, et talio non multum differt nisi ordine ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 175:5)
Vide nunc, quanto in iis iustior venia sit, quae per totum genus humanum vulgata sunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 159:6)
Quidam vero non tantum iustas causas standi contra nos, sed etiam honestas habent.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 173:1)
At me hercules vir magnus ac iustus fortissimum quemque ex hostibus suis et pro libertate ac salute patriae pertinacissimum suspicit et talem sibi civem, talem militem contingere optat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 174:1)
retinemus enim illam et augemus, quasi argumentum sit iuste irascentis graviter irasci.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 176:6)
Hi sunt propter quos oculi clamore exprimantur, fremitu iudiciorum basilicae resonent, evocati ex longinquis regionibus iudices sedeant iudicaturi, utrius iustior avaritia sit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 193:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION