라틴어 문장 검색

Si pro magno petet munere artifices scenae et scorta et quae feritatem eius emolliant, libens offeram.
(세네카, 행복론, Liber VII 108:1)
tam me hercules, quam cum dies muneris gladiatorii edictus est, aut cum alicuius alterius vel spectaculi vel volup- tatis expectatur constitutum, transilire medios dies volunt.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 98:4)
quidam vero disponunt etiam illa, quae ultra vitam sunt, magnas moles sepulcrorum et operum publicorum dedicationes et ad rogum munera et ambitiosas exequias.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 124:3)
Uti itaque animose debet tanto munere deorum dandi auferendique vitam potens.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 127:1)
Illi qui munera eius velut sua et perpetua amaverunt, qui se suspici propter illa voluerunt, iacent et maerent, eum vanos et pueriles animos, omnis solidae voluptatis ignaros, falsa et mobilia oblectamenta destituunt ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 24:1)
" Iniquissima omnium iudicio fortuna, adhuc videbaris sinu eum hominem continuisse, qui munere tuo tantam venerationem receperat, ut, quod raro ulli contigit, felicitas eius effugeret invidiam.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 8:3)
Non ira eum torquebit, non morbus affliget, non suspicio lacesset, non edax et inimica semper alienis processibus invidia consectabitur, non metus sollicitabit, non levitas fortunae cito munera sua transferentis inquietabit.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 50:3)
Antequam quicquam ex suo favore fortuna mutaret, stantem adhuc illam et munera plena manu congerentem reliquit.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 53:6)
Iniquus est, qui muneris sui arbitrium danti non relinquit, avidus, qui non lucri loco habet, quod accepit, sed damni, quod reddidit.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 58:1)
Usus fructusque noster est, cuius tempus ille arbiter muneris sui temperat;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 53:3)
Ut varia et libi- dinosa mancipiorumque suorum neglegens domina et poenis et muneribus errabit.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 57:8)
M. Catonem si a Cypro et hereditatis regiae dispensatione redeuntem mare devorasset vel eum illa ipsa pecunia, quam adferebat civili bello stipendium, nonne illi bene actum foret ?
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 121:1)
post haec exilium (non fuit innocentior filius tuus quam Rutilius), carcerem (non fuit sapientior quam Socrates), voluntario vulnere transfixum pectus (non fuit sanctior quam Cato). Cum ista perspexeris, scies optime cum is agi, quos natura, quia illos hoc manebat vitae stipendium, cito in tutum recepit.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 132:2)
Et sapienti nihil deest quod accipere possit loco muneris, et malus nihil potest dignum tribuere sapiente ;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 43:6)
deinde, ut possit hoc aliquis emeritis iam stipendiis, profligatae aetatis, iure optimo facere et ad alios actus animum referre virginum Vestalium more, quae annis inter officia divisis discunt facere sacra et cum didicerunt docent.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION