라틴어 문장 검색

Non id agunt, ut aliqua illo vitia deponant, ut aliquam legem vitae accipiant, qua mores suos exigant, sed ut oblectamento aurium perfruantur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 6:3)
Ego certe cum Attalum audirem in vitia, in errores, in mala vitae perorantem, saepe miseritus sum generis humani et illum sublimem altioremque humano fastigio credidi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 12:1)
Sed aliquid praecipientium vitio peccatur, qui nos docent disputare, non vivere, aliquid discentium, qui propositum adferunt ad praeceptores suos non animum excolendi, sed ingenium.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 22:4)
Exempla enim se ipsos inutilis disciplinae circumferunt nulli non vitio, quod insequuntur, obnoxii.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 35:2)
Malus malo nocet facitque peiorem, iram eius incitando, tristitiae adsentiendo, voluptates laudando, et tunc maxime laborant mali, ubi plurimum vitia miscuere, et in unum conlata nequitia est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 109 4:1)
Sunt enim quidam, quibus morbi vitio mel amarum videatur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 109 7:3)
Aiunt homines plus in alieno negotio videre, vitio hoc illis evenit, quos amor sui excaecat quibusque dispectum utilitatis timor in periculis excutit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 109 16:1)
indulsit vitiis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 112 3:2)
Homines vitia sua et amant simul et oderunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 112 4:4)
Non enim tantum virtutes animalia erunt, si hoc recipitur, sed opposita quoque illis vitia et adfectus, tamquam ira, timor, luctus, suspicio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 6:2)
Seneca Lucilio suo salutem Quare quibusdam temporibus provenerit corrupti generis oratio quaeris, et quomodo in quaedam vitia inclinatio ingeniorum facta sit, ut aliquando inflata explicatio vigeret, aliquando infracta et in morem cantici ducta ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 1141)
Quomodo Maecenas vixerit notius est, quam ut narrari nunc debeat, quomodo ambulaverit, quam delicatus fuerit, quam cupierit videri, quam vitia sua latere noluerit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 4:1)
Quod vitium hominis esse interdum, interdum temporis solet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 8:4)
Hoc magis mirari potes, quod non tantum vitiosa, sed vitia laudentur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 12:2)
Multos tibi dabo, quibus vitia non nocuerint, quosdam, quibus profuerint.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 12:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION