라틴어 문장 검색

Pleraque sunt vocabula, quibus vulgo utimur, neque tamen liquido advertimus quid ea ex vera proprietate significent:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 15:2)
Sic ergo pauci qui aderunt doctiores in consensum rudis consortii salva et intra se quiescente veri notione migrabunt, ut omnis discordiae suspicio facessat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 11:2)
Cogitur enim aut negare se scire, quod extremum verecundiae damnum putant, aut respondere temere et fortuito se eventui veri falsive committere, unde saepe nascitur inscitiae proditio:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 5:2)
Certe si dicas consummatarum divitiarum vero:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 16:2)
In primo speciosis magis quam veris, ut docebitur, exemplis paene nos Disarii nostri cepit ingenium.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 6:1)
Sed si vis intellegere in generatione veram rationem caloris, considera viros longe diutius perseverare in generando quam mulieres in pariendo:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 11:3)
Verum, ait ille.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 9:1)
Hoc verum esse quis abneget?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 13:2)
Utrumque, Disarius ait, verum est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 12:1)
Cur qui esuriens biberit aliquantulum famem sublevat, qui vero sitiens cibum sumpserit non solum non domat sitim sed magis magisque cupidinem potus accendit?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 18:2)
cibatus vero, utpote concretior et grandior, in venas non nisi paulatim confectus admittitur;
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 19:3)
De hac ipsa quaestione sermo quidam ad nos ab Aegypto venerat, de quo dubitabam fabulamne an veram rationem vocarem:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 8:2)
sed libris anatomicorum postea consultis verum repperi, nervum quendam de corde natum priorsum pergere usque ad digitum manus sinistrae minimo proximum, et illic desinere inplicatum ceteris eiusdem digiti nervis, et ideo visum veteribus ut ille digitus anula tamquam corona circumdaretur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 8:3)
Parui, ut verum probarem, et aqua dulci ablutum atque siccatum vidi splendori suo redditum:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 18:4)
immo illam esse faeculentam, dulcem vero puram atque subtilem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 19:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION