라틴어 문장 검색

Contra ingrata sunt, ut dixi, licet re ac specie magna videantur, quae danti aut extorquentur aut excidunt, multoque gratius venit, quod facili quam quod plena manu datur.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 52:1)
Repraesentanda sunt beneficia, quae a quibusdam accipere difficilius est quam impetrare.
(세네카, 행복론, Liber II 15:1)
Nullum est tam plenum beneficium, quod non vellicare malignitas possit, nullum tam angustum, quod non bonus interpres extendat.
(세네카, 행복론, Liber II 125:1)
Comparari autem potest utriusque vita, cum alter tristis sit et sollicitus, qualis esse infitiator ac fraudulentus solet, apud quem non parentium, qui debet, honor est, non educatoris, non praeceptorum, alter laetus, hilaris, occasionem referendae gratiae expectans et ex hoc ipso adfectu gaudium grande percipiens nec quaerens, quomodo decoquat, sed quemadmodum plenius uberiusque respondeat non solum parentibus et amicis, sed humilioribus quoque personis ?
(세네카, 행복론, Liber III 77:1)
in omnia enim illis natura sua sufficit plenosque et tutos et inviolabiles praestat ;
(세네카, 행복론, Liber IV 12:3)
qui si singulis membris admoveatur et paulatim vivum corpus circumeat, licet ipsum cor plenum bona conscientia stillet :
(세네카, 행복론, Liber IV 102:7)
Ipse usque eo abes ab omni iactatione, usque eo statim vis exonerare, quos obligas, ut, quidquid in aliquem confers, velis videri non praestare, sed reddere, ideoque plenius ad te sic data revertentur.
(세네카, 행복론, Liber V 5:1)
Ubi de officio agitur, quod uterque a sua parte esse quam plenissimum cupit, si alter plus potuit et ad manum habuit materiam sufficientem animo suo, si illi, quantum conatus est, fortuna permisit, alter autem voluntate par est, etiam si minora, quam accepit, reddidit aut omnia non reddidit, sed vult reddere et toto in hoc intentus est animo, non magis victus est, quam qui in armis moritur, quem occidere facilius hostis potuit quam avertere.
(세네카, 행복론, Liber V 10:1)
Beneficium enim voluntas nuda non efficit, sed, quod beneficium non esset, si optimae ac plenissimae voluntati fortuna defuisset, id aeque beneficium non est, nisi fortunam voluntas antecessit.
(세네카, 행복론, Liber VI 45:3)
Cuius plena tibi occurret et varia materia.
(세네카, 행복론, Liber VI 142:3)
plenas aures adulationibus aliquando vera vox intret ;
(세네카, 행복론, Liber VI 166:3)
Ad quemcumque itaque istorum veneris, quorum salutatio urbem concutit, scito, etiam si animadverteris obsessos ingenti frequentia vicos et commeantium in utramque partem catervis itinera compressa, tamen venire te in locum hominibus plenum, amicis vacuum.
(세네카, 행복론, Liber VI 174:1)
Sed cum in theatrum veni, si plena sunt equestria, et iure habeo locum illic, quia sedere mihi licet, et non habeo, quia ab his, cum quibus mihi ius loci commune est, occupatus est.
(세네카, 행복론, Liber VII 67:3)
plenissime ad me pervenit animus tuus.
(세네카, 행복론, Liber VII 77:8)
velut ex pleno et abundanti perditis, eum interim fortasse ille ipse qui alicui vel homini vel rei donatur dies ultimus sit.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 16:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION