라틴어 문장 검색

Sic et caetera sacramenta quae in Ecclesia conficiuntur, ex bonitate Dei spiritui tribuenda sunt, ut ex hoc patenter innuatur ipsum divinae bonitatis affectum, atque divinae gratiae dulcedinem Spiritus sancti vocabulo exprimi.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 18:3)
Tale itaque est dicere Domini potestatem, ac si dicamus divinam potentiam, ex qua divina genita est sapientia.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 19:2)
Efficiens causa, qui rem producis ad esse, Formalis, dum pingis eam, finalis in esse, Dum rem conseruans certo sub fine cohartas, Tu mihi preradia diuina luce meamque Plenius irrorans diuino nectare mentem, Complue, terge notas animi, tenebrasque recindens Discute meque tue lucis splendore serena.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 16:2)
Forma tamen huius praeordinationis in mente divina existens simplex est et divina et aeterna et immaterialis et incommutabilis, et tamen cum per res temporales explicatur, temporalis fit et materialis et multiplicata, mobilis et contingens.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 6:5)
haec igitur ad intuitum relata diuinum necessaria fiunt per condicionem diuinae notionis, per se uero considerata ab absoluta naturae suae libertate non desinunt.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, XI 4:7)
Cum enim intellectus primus sit maximae virtutis in intellegendo, intellegibile autem quod intellegit sit nobilissimum quia sui ipsius essentia—quid enim nobilus potest intellectus divinus intellegere quam sit essentia divina?
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 2:9)
cumque omnia completa et referta sint aeterno sensu et mente divina, necesse est cognatione divinorum animorum animos humanos commoveri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 159:3)
cumque omnia completa et referta sint aeterno sensu et mente divina, necesse est contagione divinorum animorum animos humanos commoveri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 159:3)
ergo metaphysicus non potest demonstrare quod mundus sit coaeternus voluntati divinae, mundus sit factus nisi divine.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 9 58:4)
divini aut laus est, ut divini opus Alcimedontis:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 471)
De cujus quidem summae rationis ordinatione cum subditur, quod haec videlicet ipsa mundi anima causas omnium quae proveniunt providet, divinam et omnium naturarum providentiam assignat et divinae plenitudinem scientiae, ex quo etiam ipsa Deus esse innuitur, metiri ac deliberare ea quae futura sunt ex praesentibus dicitur, quia juxta ea quae jam sunt oportet praeparari, ut eis congrua ordinatione cohaerere possint atque aptari.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 49:4)
Ut enim ex suprapositis jamdudum ostendimus, specialiter nomine Patris divina potentia declaratur, sicut nomine Filii divina sapientia significatur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 45:16)
secundum id quippe quod divina sapientia, ut diximus, ex divina potentia esse habet, illa Pater hujus, et haec Filius illius dicitur, et in Deo tantumdem est dicere Patrem, quantum si dicamus sapientiam ex Patre genitam.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 50:18)
ergo de divino iudicio prevaluit, et per consequens de divino iudicio obtinuit;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 29:6)
ambrosiaeque comae aut unguento deorum oblitae, hoc est ambrosia, aut certe abusive dixit 'divinae comae'. ambrosiaeque comae divinum vertice odorem] est hypallage, ut sit divinae comae ambrosiae odorem spiravere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4031)

SEARCH

MENU NAVIGATION