라틴어 문장 검색

tutus erat rhombus tutoque ciconia nido, donec vos auctor docuit praetorius.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, De frugalitate35)
Ex hoc malo dependet illud taeterrimum vitium, auscultatio et publicorum secretorumque inquisitio et multarum rerum scientia, quae nec tuto narrantur nec tuto audiuntur.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 116:1)
tute ad eum adeas, tute concilies, tute poscas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 2155)
Si mens tuta est, tuta est domus, tuta anima:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 11장 4:3)
Ergo quisquis, exemplum Psylli sequutus, id vulnus exsuxerit, et ipse tutus erit, et tutum hominem praestabit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVII De curatione vulnerum, quae per morsus inferuntur. 12:4)
tuta tamen Sappho, tutus et ille fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1169)
Illi, etsi propter multitudinem et veterem belli gloriam paucitatemque nostrorum se tuto dimicaturos existimabant, tamen tutius esse arbitrabantur obsessis viis commeatu intercluso sine vulnere victoria potiri,
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 24장2)
Tutior interea populis, et tutior omni Rege, late, positamque procul fortuna mariti Non tota te mole premat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 7:22)
tutos servarent aggere muros id est tutos beneficio aggeris muros.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 421)
Postulat ut, cum contra poenam causa tuta non fuerit, contra causam tuta poena sit.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Incesta saxo deiciatur. Incesti damnata antequam deiceretur de saxo inuocauit Vestam. deiecta uixit. repetitur ad poenam. 2:11)
Talem igitur deum non est offendere tutum, sed in omnibus est sibi servire tutissimum qui talibus suos novit praemiis munerare et suos contemptores tam gravibus poenis affligere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 27:3)
Vt tuti sitis mecumque uenire uelitis, In terram tutam facili uos tramite ducam;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVI. De coruo et angue 17:13)
Errat enim, si quis existimat tutum esse ibi regem, ubi nihil a rege tutum est ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 116:4)
quam tuta possis urbem componere terra ante cuncta lustrabis, quam possis urbem tuta terra componere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3871)
Sed esse apud ceteros tutior debui, qui mihi amore iustitiae nihil apud aulicos quo magis essem tutior reseruaui.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 2:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION