라틴어 문장 검색

Nortmanni vero a Luvanio regressi, videntes omne regnum fame atteri, relicta Francia tempore autumni mare transierunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCII 49:1)
Franci vero, qui dudum Odoni regi infesti fuerant, sociatis sibi aliis, ut possent compleri quae volebant, suaserunt regi, ut relicta Francia hiemandi gratia peteret Aquitaniam, ut Francia, quae tot annis afflicta erat, aliquatenus recuperare posset;
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCII 49:2)
Ipse vero, ut tunc conveniens fuerat, Aquitaniam degens ad eos qui sibi fideles erant in Francia mandavit, ut constantes essent, in suaque poscit permanere fide.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCIII 50:4)
Odo vero remansit in Aquitania.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCIII 50:10)
Septembrio vero mense Karolus cum suis redit in Francia inprovise, atque intercurrentibus nuntiis invicem pacem faciunt usque in pascha.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCIII 50:12)
*Karolus vero cum Fulcone Remis repedavit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCIII 50:14)
Hi vero qui ab eo disciverant Remis cum suo adunantur rege.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCIIII 51:2)
Odo vero rex veniens castra adversus eos posuit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCIIII 51:3)
Arnulfus vero rex benigne suum excepit consobrinum eique regnum paternum concessit adiutoresque ei delegavit hos qui erant ex superiori Francia.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCIIII 51:5)
Odo rex iterum rediit in Franciam, Karolus vero cum suis in Burgundiam quo poterant morabantur.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCIIII 51:13)
Constricti vero hi qui sequebantur Karolum - nam Odo rex eis quicquid in Francia habuerant tulerat - Burgundiam acriter depopulati sunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCV 52:1)
Odo vero rex strenuis secum assumptis viris ire ad regem perrexit Arnulfum multisque honoribus eum honoravit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCV 52:5)
Rex vero illum cum honore excoepit atque cum laetitia ad sua remisit, filiumque suum rex Arnulfus in praesentia Odoni regis nomine Zuendebolchum benedici in regem fecit eique concessit regnum quondam Hlotharii.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCV 52:6)
Zuendebolchus vero rex et Karolus cum exercitu veniunt Laudunumque obsidione cingunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCV 53:5)
Balduinus vero comes et Hrodulfus frater eius necnon et Ragnerus non bono consilio accepto Karolum reliquerunt et se ad Zuendebolchum contulerunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCV 53:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION