라틴어 문장 검색

ille finis Appio alienae personae ferendae fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 380:1)
haec vociferante Horatio cum decemviri nec irae nec ignoscendi modum reperirent nec quo evasura res esset cernerent, C. Claudi, qui patruus Appi decemviri erat, oratio fuit precibus quam iurgio similior, orantis per sui fratris parentisque eius manes ut civilis potius societatis,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 424:1)
iam Quiritium fidem implorante Valerio a curiae limine, L. Cornelius complexus Appium, non cui simulabat consulendo, diremit certamen;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 442:1)
Appi violentiam aptiorem rati ad comprimendos urbanos motus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 446:4)
hunc enim virum, egregium olim domi militiaeque, decemviratus collegaeque ita mutaverant, ut Appi quam sui similis mallet esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 447:1)
auctoribus qui aderant ut Sequeretur, Ad tribunal Appi perventum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 474:1)
Appius decreto praefatur, quam libertati faverit eam ipsam legem declarare quam Vergini amici postulationi suae praetendant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 479:1)
dataque inter turbam via, cum Icili maxime interventu resisti posse Appio crederet, lictor decresse ait vociferantemque Icilium submovet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 483:1)
ferro hinc tibi submovendus sum, Appi inquit, ut tacitum feras quod celari vis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 484:2)
postulo, Appi, etiam atque etiam consideres quo progrediare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 488:1)
nec ultra minas tamen processum est, cum Appius non Verginiam defendi ab Icilio, sed inquietum hominem et tribunatum etiam nunc spirantem locum seditionis quaerere diceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 491:3)
Appius paulisper moratus ne eius rei causa sedisse videretur, postquam omissis rebus aliis prae cura unius nemo adibat, domum se recepit collegisque in castra scribit, ne Verginio commeatum dent atque etiam in custodia habeant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 499:1)
adversus quae omnia obstinato animo Appius - tanta vis amentiae verius quam amoris mentem turbaverat - in tribunal escendit, et ultro querente pauca petitore quod ius sibi pridie per ambitionem dictum non esset, priusquam aut ille postulatum perageret aut Verginio respondendi daretur locus, Appius interfatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 505:2)
tum Verginius ubi nihil usquam auxilii vidit, quaeso inquit, Appi, primum ignosce patrio dolori, si quo inclementius in te sum invectus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 514:1)
pectus deinde puellae transfigit respectansque ad tribunal te inquit, Appi, tuumque caput sanguine hoc consecro.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 515:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION