라틴어 문장 검색

"Nostra enim arma non sunt carnalia, sed potentia Deo, ad destructionem munitionum rationis, destruentia et omnem altitudinem elevatam adversus cogitationem Dei (II Cor. X, 4, 5)," fidem non nudam apostolis atque inopem rationis reliquit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 15:37)
Sic quippe aiebat, sicut in primo contra Faustum libro beatus meminit Augustinus:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 16:5)
Quod de apostolo etiam Thoma, cum de resurrectione Domini dubitaret, factum esse cognoscimus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 17:14)
Adeo quoque quaecunque praedicantur, ita dici ut intelligi possint Apostolus jubet, ut omnino a praedicatione quiescendum esse praecipiat, si in his quae praedicanda sunt desit qui prophetare valeat, hoc est ea quae dicuntur exponere, et eorum intelligentiam aperire.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 19:3)
Quia etenim prophetae Videntes antiquitus dicebantur, hoc loco Apostolus prophetare dicit, visum intelligentiae ministrare.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 19:6)
Item Apostolus de utilitate prophetandi, subjecit:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 19:12)
Quod etiam beatus, ut supra meminimus, attendens Augustinus:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 20:2)
Si autem eos qui praedicant, cum illa quae dicuntur exponere non sufficiunt, cessare convenit a praedicatione, quanto magis cum nec ipsi intelligunt ea quae proferunt, et tota eorum fides in ore potius quam in corde consistat, cum e contrario dicat Apostolus:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 21:1)
Et Apostolus:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 21:7)
velamen Moysi super cor habentes, nec adhuc cum Apostolo, revelata facie gloriam Domini speculantes (II Cor. III, 18), hoc illi audiant qui sacrae Scripturae magistri residentes, verba magis pueros proferre quam intelligere docent.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 21:10)
Quantum cachinnum philosophis et Graecis sapientiam quaerentibus apostoli movissent, Filium Dei praedicantes, si in ipso statim praedicationis exordio sic confutari possent, ut qui eos primum praedicare ac docere oportebat ipsi se nescire faterentur?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 21:15)
) Non ergo putemus Evangelium prophetae esse contrarium, ut quod ille impossibile dicit effatu, hic narrare incipiat, et ibi de generatione divinitatis, hic de incarnatione dictum est. Et beatus Augustinus hanc ipsam Verbi generationem profitens, frustra legi vel exponi, sive intelligi a multis etiam antequam exponatur, intelligi posse asseverat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 22:9)
Quem aperte errorem, imo haeresim beatus Augustinus in primo de Trinitate refellit dicens:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 26:3)
eadem etiam tota est Trinitas, id est tres simul hae personae, individua sit praedicanda, nec sit major totius Trinitatis essentia, id est trium simul personarum quam singularum, hoc est omnium simul quam cujuslibet unius earum per se. Unde Augustinus De Trinitate lib. VII, cap. 7:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 30:3)
Exempla sanctorum Augustini et Alpii ad Maximum medicum Thenitanum:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 30:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION