라틴어 문장 검색

priusquam illi aut convenire aut profugere possent, magno pecoris atque hominum numero capto atque ea praeda militibus concessa vastatisque agris in deditionem venire atque obsides sibi dare coegit.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 3장2)
Civitatibus maxima laus est quam latissime circum se vastatis finibus solitudines habere.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 23장1)
Tali modo vastatis regionibus exercitum Caesar duarum cohortium damno Durocortorum Remorum reducit concilioque in eum locum Galliae indicto de coniuratione Senonum et Carnutum quaestionem habere instituit et de Accone, qui princeps eius consili fuerat,
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 44장1)
Item sertula Campana in mulso cocta, deinde contrita;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 22장9)
Item sertula Campana in mulso cocta, deinde contrita;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 22장 2:2)
item sertula campana in mulso cocta, deinde contrita:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXII De medicamentis quibus aridis utimur. 3:2)
ruptone Niphate rursus barbaricis Oriens vastabitur armis?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:7)
parvis exercita furtis quae vastare penum neglectaque sueverat arcae claustra remoliri, nunc uberiore rapina peccat in orbe manus.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:111)
legio pridem Romana Gruthungi, iura quibus victis dedimus, quibus arva domusque praebuimus, Lydos Asiaeque uberrima vastant ignibus et si quid tempestas prima reliquit.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:326)
incassum totiens lituis navalibus arsit Hispanum Siculumque fretum vastataque tellus totque duces caesi ruptaque emissus ab Alpe Poenus et attonitae iam proximus Hannibal urbi?
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:50)
sufficerent Etrusca mihi Campanaque culta et Quincti Curiique seges, patriaeque petenti rusticus inferret proprias dictator aristas.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:67)
maerebat regio saevi vastata leonis incursu;
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:238)
miscentem incendia Pyrrhum sustinuit toto maerens Oenotria lustro, et prope ter senas Itali per graminis herbas Massylus Poeno sonipes vastante cucurrit Hannibalemque senem vix ad sua reppulit arva vindex sera patrum post bellum nata iuventus.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:44)
ipsi, quos omnibus annis vastabam, servire dati:
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:205)
serus at ille redit vastataque pascua lustrans non responsuros ciet imploratque iuvencos.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:92)

SEARCH

MENU NAVIGATION