라틴어 문장 검색

Ipse senatus, recti bonique praeceptor, mille pondo auri Capitolio promittere solet, et ne quis dubitet pecuniam concupiscere, Iovem quoque peculio exornat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 88:14)
Sed vulnere cogor, pulsus ab urbe mea, dum Rhenum sanguine tinguo, dum Gallos iterum Capitolia nostra petentes Alpibus excludo, vincendo certior exsul.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 122:20)
aspice quae nunc sunt Capitolia, quaeque fuerunt:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 24:1)
non semper sacras reddunt oracula sortis, ipsaque non omni tempore fana patent, cum status urbis erit, qualem nunc auguror esse, et nullus populi contrahet ora dolor, cum domus Augusti, Capitoli more colenda, laeta, quod est et sit, plenaque pacis erit, tum tibi di faciant adeundi copia fiat, profectura aliquid tum tua verba putes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 163)
ut, quoniam sine me tanges Capitolia consul et fiam turbae pars ego nulla tuae, in domini subeat partes et praestet amici officium iusso littera nostra die.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 92)
"frondibus ornabant quae nunc Capitolia gemmis, pascebatque suas ipse senator oves;"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권115)
nec defensa iuvant Capitolia, quo minus anser det iecur in lances, Inachi lauta, tuas;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권253)
ad penetrale Numae Capitoliumque Tonantem inque Iovis summa caeditur arce bidens.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권40)
quid, nova cum fierent Capitolia?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권414)
"aurea possedit socio Capitolia templo mater et, ut debet, cum Iove summa tenet."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권47)
cincta premebantur trucibus Capitolia Gallis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권217)
tu ducibus Latiis aderis, cum laeta triumphum vox canet et visent longas Capitolia pompas:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 55:3)
Nam fuit haec quondam niveis argentea pennis ales ut aequaret totas sine labe columbas nec servaturis vigili Capitolia voce cederet anseribus nec amanti flumina cycno.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 45:3)
Multoque ego iustius aevum exsul agam, quam me videant Capitolia regem!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 47:3)
Emathiique iterum madefient caede Philippi, et magnum Siculis nomen superabitur undis, Romanique ducis coniunx Aegyptia taedae non bene fisa cadet, frustraque erit illa minata, servitura suo Capitolia nostra Canopo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 73:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION