라틴어 문장 검색

Sed prius pauca cum Antiocho, qui haec ipsa quae a me defenduntur et didicit apud Philonem tam diu ut constaret diutius didicisse neminem, et scripsit de iis rebus acutissime, et idem haec non acrius accusavit in senectute quam antea defensitaverat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 94:1)
numquam a Philone discessit, nisi postea quam ipse coepit qui se audirent habere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 94:11)
equidem Clitomacho plus quam Philoni aut Metrodoro credens hoc magis ab eo disputatum quam probatum puto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 105:5)
Ne illam quidem praetermisisti Luculle reprehensionem Antiochi (nec mirum, in primis enim est nobilis), qua solebat dicere Antiochus Philonem maxime perturbatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 148:1)
aliter Diodoro, aliter Philoni, Chrysippo aliter placet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 193:5)
nunc quoniam Quinctius ad causam pertinere putavit res ita multas, falsas praesertim et inique confictas, proferre de vita et moribus et existimatione M. Tulli, multis de causis mihi Fabius debebit ignoscere, si minus eius famae parcere videbor quam antea consului.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 1장 3:2)
nam cum esset de re pecuniaria controversia, quod damnum datum M. Tullio diceremus, alienum mea natura videbatur quicquam de existimatione P. Fabi dicere, non quia res postulare non videretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 2장 2:2)
nunc cum coactus dicam, si quid forte dicam, tamen id ipsum verecunde modiceque faciam, tantum ut, quoniam sibi me non esse inimicum potuit priore actione Fabius iudicare, nunc M. Tullio fidelem certumque amicum esse cognoscat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 2장 2:5)
iudicium vestrum est, recuperatores, Qvantae pecvniae paret dolo malo familiae P. Fabi vi hominibvs armatis coactisve damnvm datvm esse M. Tvllio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 3장 2:1)
nam P. Fabius nuper emit agrum de C. Claudio senatore, cui fundo erat adfinis M. Tullius, sane magno, dimidio fere pluris incultum exustis villis omnibus quam quanti integrum atque ornatissimum carissimis pretiis ipse Claudius . . .
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 6장 2:2)
rogat Fabius Acerronium - nam ibi tum erat - ut secum simul veniat ad Tullium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 8장 3:4)
appellat Fabius ut aut ipse Tullium deduceret aut ab eo deduceretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 8장 3:7)
dicit deducturum se Tullius, vadimonium Fabio Romam promissurum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 8장 3:8)
manet in ea condicione Fabius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 8장 3:9)
proxima nocte, iam fere cum lux adpropinquaret, ad illud aedificium de quo antea dixi, quod erat in centuria Populiana, servi P. Fabi frequentes armatique veniunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 9장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION