라틴어 문장 검색

Liuiae olim post Augusti statim nuptias Veientanum suum reuisenti praeteruolans aquila gallinam albam ramulum lauri rostro tenentem, ita ut rapuerat, demisit in gremium;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 1장 1:3)
eius nepos ob repulsam consulatus infensus Iulio Caesari, cuius legatus in Gallia fuerat, conspirauit cum Cassio et Bruto, propter quod Pedia lege damnatus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 3장 2:2)
item Liuiam Ocellinam ditem admodum et pulchram, a qua tamen nobilitatis causa appetitus ultro existimatur et aliquanto enixius, postquam subinde instanti uitium corporis secreto posita ueste detexit, ne quasi ignaram fallere uideretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 3장 4:2)
in uilla colli superposita prope Tarracinam sinistrorsus Fundos petentibus, adoptatusque a nouerca sua Liuia nomen et Ocellare cognomen assumpsit mutato praenomine;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 4장 1:7)
Obseruauit ante omnis Liuiam Augustam, cuius et uiuae gratia plurimum ualuit et mortuae testamento paene ditatus est;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 5장 2:1)
auus M. Saluius Otho, patre equite R., matre humili incertum an ingenua, per gratiam Liuiae Augustae, in cuius domo creuerat, senator est factus nec praeturae gradum excessit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 1장 1:2)
is mox referre crebro solebat Othonem etiam priuatum usque adeo detestatum ciuilia arma, ut memorante quodam inter epulas de Cassi Brutique exitu cohorruerit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 10장 1:2)
Mettium Pompusianum, quod habere imperatoriam genesim uulgo ferebatur et quod depictum orbem terrae in membrana[s] contionesque regum ac ducum ex Tito Liuio circumferret quodque seruis nomina Magonis et Hannibalis indidisset;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 10장 3:2)
Vivit Dominus, quia qui movit linguam in asina Balaam, Dominus est etiam modernorum brutorum.
(단테 알리기에리, Epistolae 80:5)
nec esse apprehensivum, quia sic etiam participatur a brutis;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 3:19)
Et hinc est quod bruta iudicium liberum habere non possunt, quia eorum iudicia semper ab appetitu preveniuntur.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 12:15)
quod Titus Livius, gestorum romanorum scriba egregius, in prima parte sui voluminis, que a capta Troya summit exordium, contestatur. 7.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 3:19)
Nam sub Numa Pompilio, secundo Romanorum rege, ritu Gentilium sacrificante, ancile de celo in urbem Deo electam delapsum fuisse Livius in prima parte testatur. 6.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 11:13)
Cumque Galli, reliqua urbe iam capta, noctis tenebris confusi Capitolium furtim subirent, quod solum restabat ad ultimum interitum romani nominis, anserem ibi non ante visum cecinisse Gallos adesse atque custodes ad defensandum Capitolium excitasse Livius et multi scriptores illustres concorditer contestantur. 8.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 12:3)
9 At cum romana nobilitas, premente Annibale, sic caderet ut ad finalem romane rei deletionem non restaret nisi Penorum insultus ad urbem, subita et intolerabili grandine perturbante victores victoriam sequi non potuisse Livius in Bello punico inter alia gesta conscribit. 10.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 13:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION