라틴어 문장 검색

item Mercurius hominum mentes vel oculos et excitat et sopit, ut ait poeta:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 22:2)
quae pari religione Apollinem itemque lupum, hoc est λύκον, colit, in utroque solem venerans, quod hoc animal rapit et consumit omnia in modum solis ac plurimum oculorum acie cernens tenebras noctis evincit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 40:2)
Πατρὸς ἔχοντα νόον καὶ ἐπίφρονα βουλήν· unde nos quoque Ianum patrem vocamus, solem sub hac appellatione venerantes.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 42:2)
unde et Romani solem sub nomine et specie Iani Didymaei Apollinis appellatione venerantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 64:3)
certe Romani utrumque patris appellatione venerantur, alterum Liberum patrem, alterum Marspitrem, id est Martem patrem, cognominantes.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 3:2)
Ut vero Mercurius sol probetur, superius edocta suffragio sunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 7:1)
Praeter hoc quoque simulachra Mercurii pennatis alis adornantur, quae res monstrat solis velocitatem.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 8:1)
Nam quia mentis potentem Mercurium credimus, appellatumque ita intellegimus ἀπὸ τοῦ ἑρμηνεύειν, et sol mundi mens est, summa autem est velocitas mentis, ut ait Homerus:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 9:1)
— ὡσεὶ πτερὸν ἠὲ νόημα· ideo pennis Mercurius quasi ipsa natura solis ornatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 9:2)
Eadem circa Mercurium sub alia fabula fictio est, cum inter superos et inferos deos administer ac nuntius aestimatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 11:1)
Is ergo ambitus caeli stellarum luminibus ornatus tunc aestimatur enectus a Mercurio, cum sol diurno tempore obscurando sidera veluti enecat, vi luminis sui conspectum eorum auferendo mortalibus.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 13:4)
Pleraque etiam simulachra Mercurii quadrato statu figurantur solo capite insignita et virilibus erectis:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 14:1)
Quattuor latera eadem ratione finguntur qua et tetrachordum Mercurio creditur attributum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 15:1)
verum sacratissima et augustissima Aegyptii cum religione venerantur, ultraque memoriam, quae apud illos retro longissima est, ut carentem initio colunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 7:2)
Deo enim, quem summum maximumque venerantur, Adad nomen dederunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 17:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION