라틴어 문장 검색

nec omnes Numidae in dextro locati cornu, sed quibus desultorum in modum binos trahentibus equos inter acerrimam saepe pugnam in recentem equum ex fesso armatis transultare mos erat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 369:1)
equestris pugna nulla admodum fuit, quia, simul inclinatam mediam aciem Mauri Numidaeque videre, extemplo fuga effusa nuda cornua elephantis quoque prae se actis deseruere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 378:1)
Numidarum paucorum illi quidem praeda erunt praesidiumque miseris simul nobis et Nolae ademeris, si modo, quos ut socios haberes dignos duxisti, haud indignos iudicas quos in fidem receptos tuearis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 579:1)
tertio post die, ob iram, credo, aliquam aut spem liberalioris militiae, ducenti septuaginta duo equites, mixti Numidae et Hispani, ad Marcellum transfugerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 622:1)
ager Hispanis in Hispania et Numidis in Africa post bellum virtutis causa datus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 623:1)
inde Numidis Hispanisque ad praesidium simul castrorum simul Capuae relictis cum cetero exercitu ad lacum Averni per speciem sacrificandi, re ipsa ut temptaret Puteolos quodque ibi praesidium erat, descendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 153:1)
decem septem milia peditum erant, maxima ex parte Bruttii ac Lucani, equites mille ducenti, inter quos pauci admodum Italici, ceteri Numidae fere omnes Maurique.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 183:1)
quibus cum inpigre Numidae occurrissent, nec segnior equitum quam peditum pugna esset, iterum in dubium adducta res.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 188:1)
praedatum inde Numidae Maurique per Sallentinum agrum proximosque Apuliae saltus dimissi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 263:1)
Syphax erat rex Numidarum subito Carthaginiensibus hostis factus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 610:1)
rudem ad pedestria bella Numidarum gentem esse, equis tantum habilem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 613:2)
cum duobus Romanis rex tres a Numidis legatos in Hispaniam misit ad accipiendam fidem ab imperatoribus Romanis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 617:2)
isdem mandavit ut protinus Numidas qui intra praesidia Carthaginiensium auxiliares essent ad transitionem perlicerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 618:1)
namque ad famam eorum transitiones crebrae ab Numidis coeptae fieri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 621:2)
Syphax cum paucis equitibus in Maurusios ex acie Numidas - extremi prope Oceanum adversus Gadis colunt - refugit, adfluentibusque ad famam eius undique barbaris ingentis brevi copias armavit cum quibus in Hispaniam angusto diremptam freto traiceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 627:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION