라틴어 문장 검색

qui locus igitur absentis defendendi procuratori primus datus est?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 19장 2:1)
qui primus erat offici gradus, servatus est a procuratore summa cum diligentia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 19장 2:5)
hic quoque summe constat procuratoris diligentis officium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 19장 2:9)
debere tibi dicis Quinctium, procurator negat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 19장 2:10)
at quis erat procurator?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 19장 2:15)
eques Romanus locuples, sui negoti bene gerens, denique is quem, quotiens Naevius in Galliam profectus est, procuratorem Romae reliquit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 19장 3:3)
fateor, si ita est, procuratorem decreto praetoris oportuisse parere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 20장 3:4)
quod officium, C. Aquili, commemorari procuratoris potest quod ab Alfeno praeteritum esse videatur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 21장 3:1)
quod si velim confiteri, illud, opinor, concedent, non procuratorem P. Quincti neminem fuisse, sed gratiosum fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 21장 3:4)
mihi autem ad vincendum satis est fuisse procuratorem quicum experiretur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 21장 3:5)
qua re aut doceas oportet Alfenum negasse se procuratorem esse, non deiecisse libellos, iudicium accipere noluisse, aut, cum haec ita facta sint, ex edicto te bona P. Quincti non possedisse concedas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 22장 3:3)
ego experiri non potui, latitavit, procuratorem nullum reliquit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 23장 2:5)
si Alfenus procurator P. Quincti tibi tum satis daret et iudicium accipere vellet, denique omnia quae postulares facere voluisset, quid ageres?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 26장 3:2)
Mitto illud dicere, eum qui non latitaret, cui Romae domus, uxor, liberi, procurator esset, eum qui tibi vadimonium non deseruisset;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 27장 2:6)
ostendi quam multa ante fieri convenerit quam hominis propinqui bona possideri postularentur, praesertim cum Romae domus eius, uxor, liberi essent et procurator aeque utriusque necessarius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 28장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION