라틴어 문장 검색

inde quingena pondo data consulibus et M. Marcello et P. Sulpicio proconsulibus et L. Veturio praetori qui Galliam provinciam erat sortitus, additumque Fabio consuli centum pondo auri praecipuum quod in arcem Tarentinam portaretur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 161:1)
per eos dies et censoribus creandis Q. Fulvius consul comitia habuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 170:1)
prior Fulvius praegressus Capuam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 182:1)
isdem ferme diebus et ad Q. Fulvium consulem Hirpini et Lucani et Volceientes traditis praesidiis Hannibalis quae in urbibus habebant dediderunt sese, clementerque a consule cum verborum tantum castigatione ob errorem praeteritum accepti sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 230:1)
Romae fama Scipionis in dies crescere, Fabio Tarentum captum astu magis quam virtute gloriae tamen esse, Fulvi senescere fama, Marcellus etiam adverso rumore esse, superquam quod primo male pugnaverat, quia vagante per Italiam Hannibale media aestate Venusiam in tecta milites abduxisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 326:1)
forte sub idem tempus et Marcellus ad deprecandam ignominiam et Q. Fulvius consul comitiorum causa Romam venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 330:1)
prorogatum in annum imperium est Q. Fulvio Flacco, ut provinciam Capuam, quae T. Quincti praetoris fuerat, cum una legione obtineret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 346:1)
prorogatum et L. Veturio Philoni est, ut pro praetore Galliam eandem provinciam cum isdem duabus legionibus obtineret quibus praetor obtinuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 347:2)
quod in L. Veturio, idem in C. Aurunculeio decretum ab senatu, latumque de prorogando imperio ad populum est, qui praetor Sardiniam provinciam cum duabus legionibus obtinuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 348:1)
ludi Apollinares Q. Fulvio Ap.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 361:1)
consulum alter T, Quinctius Crispinus ad exercitum quem Q. Fulvius Flaccus habuerat cum supplemento in Lucanos est profectus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 380:1)
L. Veturius et P. Licinius censores eum tonderi et squalorem deponere et in senatum venire fungique aliis publicis muneribus coegerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 508:1)
relictum a consule exercitum Q. Fulvius proconsul acciperet, eique in annum imperium esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 531:1)
legio una data est, cui Fulvius proximo anno praefuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 532:2)
binae consulum essent, quattuor Hispania haberet, binas tres praetores, in Sicilia et Sardinia et Gallia, duas C. Terentius in Etruria, duas Q. Fulvius in Bruttiis, duas Q. Claudius circa Tarentum et Sallentinos, unam C. Hostilius Tubulus Capuae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 545:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION