라틴어 문장 검색

errorem autem et temeritatem et ignorantiam et opinationem et suspicionem et uno nomine omnia quae essent aliena firmae et constantis assensionis a virtute sapientiaque removebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 53:4)
quam ob rem hos quidem ab hoc sermone removeamus, ipsi autem intellegamus natura gigni sensum diligendi et benevolentiae caritatem facta significatione probitatis, quam qui appetiverunt, applicant sese et propius admovent, ut et usu eius, quem diligere coeperunt, fruantur et moribus, sintque pares in amore et aequales propensioresque ad bene merendum quam ad reposcendum, atque haec inter eos sit honesta certatio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 41:4)
ab amicitia Q. Pompei meo nomine se removerat, ut scitis, Scipio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 98:3)
deinde, quod Theodorus esset in arte subtilior, in orationibus autem ieiunior, orationes eum scribere aliis coepisse, artem removisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 12장 4:2)
Remove haec:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 86장 1:7)
Atque etiam viro forti, collegae meo, laus impertitur, quod eos, qui huius coniurationis participes fuissent, a suis et a rei publicae consiliis removisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 14:3)
Video duas adhuc esse sententias, unam D. Silani, qui censet eos, qui haec delere conati sunt, morte esse multandos, alteram C. Caesaris, qui mortis poenam removet, ceterorum suppliciorum omnis acerbitates amplectitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 7:1)
Qui autem ab iis dissentiebant, fato adsensiones liberabant negabantque fato adsensionibus adhibito necessitatem ab his posse removeri, iique ita disserebant:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 58:3)
sin ea non neglegemus neque tamen ad finem summi boni referemus, non multum ab Erilli levitate aberrabimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 55:5)
ut enim sit apud illos, id quod est a te laudatum, ordo rerum conservatus et omnia inter se apta et conexa - sic enim aiebas - , tamen persequi non debemus, si a falsis principiis profecta congruunt ipsa sibi et a proposito non aberrant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 72:6)
Tamen a proposito, inquam, aberramus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 111:7)
Tamen aberramus a proposito, et, ne longius, prorsus, inquam, Piso, si ista mala sunt, placet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 113:7)
Sed venio ad inconstantiae crimen, ne saepius dicas me aberrare;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 120:1)
qui etiam si aberrant a coniectura, video tamen quid sequantur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 100:2)
Multi autem et sunt et fuerunt, qui eam, quam dico, tranquillitatem expetentes a negotiis publicis se removerint ad otiumque perfugerint;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 90:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION