라틴어 문장 검색

ut mirer, cum hostiae probantur penes vos a vitiosissimis sacerdotibus, cur1 praecordia potius victimarum quam ipsorum sacrificantium examinentur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 30장 6:1)
Quid tamen de tam conspiratis umquam denotatis, de tam animatis ad mortem usque pro iniuria repensatum, quando vel una nox pauculis faculis largiter ultionis posset operari, si malum malo dispungi penes nos liceret?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 37장 3:1)
Sed eiusmodi vel maxime dilectionis operatio notam nobis inurit penes quosdam, vide, inquiunt, ut invicem se diligant;
(테르툴리아누스, Apologeticum, 39장 7:1)
Sed eo fortasse minus legitimi existimamur, quia nulla de nostra fraternitate tragoedia exclamat, vel quia ex substantia familiari fratres sumus, quae penes vos fere dirimit fraternitatem.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 39장 9:2)
Id vocatur quod dilectio penes Graecos.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 39장 16:2)
Desinunt tamen Christiani haberi penes nos, philosophi vero illi cum talibus factis in nomine et honore sapientiae perseverant.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 46장 17:2)
Sed haec desperatio et perditio penes vos in causa gloriae et famae vexillum virtutis extollunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 50장 3:8)
Atquin summa offensa penes illum idololatria.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 2장 3:4)
De originibus quidem ut secretioribus et ignotis penes plures nostrorum altius1 nec abunde investigandum fuit quam de instrumentis ethnicalium littera- rum.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 5장 1:1)
Probum plane consilium et nunc quoque inter ipsos Romanos iustum et licitum, ne dixerim penes deum.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 5장 2:11)
Nam et alios ludos scaenicos Liberalia proprie vocabant, praeterquam Libero devotos, quae sunt Dionysia penes Graecos, etiam a Libero institutos.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 10장 2:2)
Omnia autem penes veritatem dei fixa sunt.1
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 20장 2:12)
Ethnici, quos penes nulla est veritatis plenitudo, quia nec doctor veritatis deus, malum et bonum pro arbitrio et libidine interpretantur:
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 21장 1:1)
Cumque praefatus clericus aliquot diebus apud eum hospitaretur, peruenit ad aures nefandi principis confessorem Christi, cui necdum fuerat locus martyrii deputatus, penes Albanum latere.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. VII.6)
precorque, si aliquid reliquiarum illius penes te habes, adferas mihi, si forte mihi Dominus per eius meritum misereri uoluerit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIII. 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION