라틴어 문장 검색

At si ex quartana facta cotidiana est, cum id uitio inciderit, per biduum abstinere oportet, et frictione uti, uespere tantummodo aquam potui dare:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 17장 1:1)
praecepit autem, ut primo die a cibo, potione, somno abstineretur, uespere ei daretur potui aqua, tum frictio admoueretur lenis, ut ne manum quidem qui perfricaret uehementer inprimeret;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 14:2)
Metrodorum tamen Epicuri discipulum ferunt, cum hoc morbo temptaretur, nec aequo animo necessariam sitim sustineret, ubi diu abstinuerat, bibere solitum, deinde euomere.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 4:3)
Sed in hac frictione a uentre abstinendum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 10:2)
sed diu post has inflationes abstinendum est ab omnibus inflantibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 10:7)
Si uero plus iusto qui adsumere solitus est, abstinere uno die, deinde ab exiguo cibo incipere, cotidie adicere, donec ad iustum modum perueniat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 4:3)
At si malus corporis habitus est, primum abstinendum est, deinde aluus ducenda, tum paulatim cibi dandi, adiectis exercitationibus, unctionibus, frictionibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 7:1)
tum a negotiis abstinendum est omnibusque rebus, quae sollicitare animum possunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 9:2)
Qui meliusculus esse coepit, adicere debet exercitationes, frictiones, cibos, deinde ipse se suppresso spiritu perfricare, diu abstinere a uino, balneo, uenere.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 14:5)
Primo die abstinere aegrum oportet, secundo ducere aluum, tum, si febris est, eam uictus genere discutere;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 24장 2:3)
a uino abstinendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 26장 1:7)
Secundum cibum curis abstinendum;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 27장 10:1)
Sed id, nisi intolerabilis dolor est, superuacuum est, satiusque est abstinere a cibo;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 2장 5:2)
Vbi aliquid eiusmodi sensimus, protinus abstinere a sole, balneo, uino, uenere debemus;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 5장 3:1)
magis somno indulgendum, abstinendumque a negotiis omnibus;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 5장 7:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION