라틴어 문장 검색

Accepta itaque tam egregii et catholici exercitus legatione et petitione, rex Graecorum benigne omnia quae rogabant concessit, hac scilicet interposita conditione, ne tanta adunatio [0606B] aliqua violentia ea loca, quae sui juris essent, vastaret, seu facta temere seditione conturbaret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 4:2)
Attamen, sicut consilio suorum disposuerat, iterum eos de transitu brachii maris admonebat, adeo de regni sui invasione [0608B] et impedimento sollicitus, ut magnis muneribus auri, argenti, ostri datis, ac majoribus promissis, apud istos obtinere et impetrare conaretur, quatenus multitudinem hanc redderent voluntariam transeundi brachium maris.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 10:9)
Nec mora, per exploratores fama tam subitae fugae ad aures Turcorum pervenit, qui non longe post contritionem Christianorum, et acceptam victoriam, sua etiam in castra recesserant, ut et ipsi ea nocte cibis et [0615D] somno sua refoverent membra, in caede catholicorum militum fessa et gravata.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 36:3)
Pax denique ex petitione Ammiraldi, [0639A] utrinque datis dextris, firmata est ac populus ab omni impugnatione quievit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 56:2)
quod et regis auribus sine mora innotuit, scilicet ut sub pura fide datis dextris pacificus exitus civibus daretur, et sic non ultra regi resistentes, portas urbis aperirent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 56:9)
Hac itaque pecunia a privatis et cubiculariis Donimani suscepta et reposita, Boemundus datis dextris in vinculo summae dilectionis [0644D] commendatus, liber ab omni deditione cum suis Antiochiam remittitur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 72:16)
Hujus vero legatione accepta, et protinus collectione facta de omnibus locis et castellis Antiochiae, circiter tria millia equitum, septem vero peditum applicuerunt ad locum praesignatum, in campos scilicet civitatis Aran vel Caran, ubi Baldewinus adventum eorum cum omni populo, quem contraxerat, [0646A] praestolabatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 78:4)
Altera autem die Tankradus spoliis et armis inimicorum acceptis et divisis, in gloria magna et laetitia victoriae Antiochiam reversus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 94:14)
Rex autem, hac Dei et Domini [0653B] Jesu Christi opitulatione victoria accepta, cum universis spoliis inimicorum in gloria magna Joppen ingressus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 100:4)
De quibus rex in vindicta suorum acceptam iram animi sui mitigavit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 32:3)
Botherus igitur in una turrium civitatis firmissima hospitatus, cives habens suspectos, eo praecipue quod Christiani essent, Brodoan principi civitatis Alapiae occulte nuntios direxit, ut subito congregatis copiis descendens, civitatem Femiam occuparet et expugnaret, atque dextris invicem datis, civitatem et regionem obtinerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 36:1)
Sic dextris datis, super his omnibus Tankradum benevolum et sibi satisfacientem repererunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 40:12)
Post haec verba Tankradus, civitate sibi tradita, et tutela suorum in ea constituta, Antiochiam cum Bothero et caeteris obsidibus remeavit in fide data et suscepta;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 46:1)
- De reconciliatione Boemundi cum rege Graecorum, data per ipsum licentia Jerusalem tendentibus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 87:2)
Nam, datis dextris, et civibus cum pace egressis, capta et patefacta est civitas, sexta feria, quae est ante Sabbatum sanctae Pentecostes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 34:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION