라틴어 문장 검색

ideo 'iungentur iam grypes equis'. aevoque sequenti id est accessu temporis non solum pulchrae deformibus nubent, sed etiam contrariae naturae animalia iungentur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 274)
quod si qui longius in amicitia provecti essent, tamen saepe labefactari, si in honoris contentionem incidissent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 44:2)
C. Fimbria temporibus isdem fere, sed longius aetate provectus, habitus est sane, ut ita dicam, lutulentus [patronus] asper maledicus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 34장 2:2)
Sed iam sentio me esse longius provectum, quam proposita ratio postularet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 96:1)
possetne uno tempore florere, dein vicissim horrere terra, aut tot rebus ipsis se inmutantibus solis accessus discessusque solstitiis brumisque cognosci, aut aestus maritimi fretorumque angustiae ortu aut obitu lunae commoveri, aut una totius caeli conversione cursus astrorum dispares conservari?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 19:2)
bestiis autem sensum et motum dedit et cum quodam adpetitu accessum ad res salutares a pestiferis recessum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 34:1)
eiusdemque solis tum accessus modici tum recessus et frigoris et caloris modum temperant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 49:7)
Iam solis annuos cursus spatiis menstruis luna consequitur, cuius tenuissimum lumen facit proximus accessus ad solem, digressus autem longissimus quisque plenissimum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 50:1)
quid aestus maritimi vel Hispanienses vel Brittannici eorumque certis temporibus vel accessus vel recessus sine deo fieri nonne possunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 24:3)
ut luna accessu et recessu [suo] solis lumen accipiat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 178:3)
quamquam eum colere coepi non admodum grandem natu, sed tamen iam aetate provectum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 14:3)
Coruncanius, nihil modo P. Crassus, a quibus iura civibus praescribebantur, quorum usque ad extremum spiritum est provecta prudentia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 36:8)
ignoscetis autem, nam et studio rerum rusticarum provectus sum, et senectus est natura loquacior, ne ab omnibus eam vitiis videar vindicare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 71:2)
praeessem, vidisse in quiete, cum tu equo advectus ad quandam magni fluminis ripam provectus subito atque delapsus in flumen nusquam apparuisses, me contremuisse timore perterritum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 86:5)
Equidem ex iis etiam fructum capio laboris mei, qui iam aetate provecti in nostris libris adquiescunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 7:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION