라틴어 문장 검색

Vnum ex his quos audiui declamantis scio MENTONEM usum non patrono patre sed aduocato;
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Qui patrem pulsauerit manus ei praecidantur. Tyrannus patrem in arcem cum duobus filiis arcessiit; inperauit adolescentibus ut patrem caederent. alter ex his praecipitauit se, alter cecidit. postea in amicitiam tyranni receptus occiso tyranno praemium acce 21:5)
" Gavisus, sibi quod advocatum invenerat, uxori quidem gratias egit, renuntiari autem extemplo amicis, quos in consilium rogaverat, imperavit et Cinnam unum ad se accersit dimissisque omnibus e cubiculo, cum alteram Cinnae poni cathedram iussisset :
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 57:1)
His ergo advocatis non tantum tuta est, sed etiam gratiosa paupertas.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 89:3)
paras adclamare :
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 10:2)
Haec tot milia ad forum prima luce properantia quam turpes lites, quanto turpiores advocatos habent !
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 37:1)
cui enim tandem vitio advocatus defuit ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 71:2)
primus enim omnium Romanorum aduocatis hominibus scripta sua recitauit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, chapter pr 2:6)
accusata illa, quod exsulem recepisset, aduocato fratre absoluta est.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, exul pater pundo prohibitus.7)
Absoluta est, inquid, me aduocato soror.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, exul pater pundo prohibitus.14)
Quam bonam eius causam putas fuisse quae ne te quidem aduocato damnata est?
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, exul pater pundo prohibitus.20)
Cum toto tibi regno suo uenit aduocatus;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, Iphicrates reus.7)
"vix illud dignabor admittere, ut advocati mihi in actionibus repetundarum patrocinentur."
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Vincentio suo salutem 7:6)
at ubi se furens ille quantumque caderet ignarus bis terque repetita confessione transfodit, acclamatur ab accusatoribus, conclamatur a iudicibus reum laesae maiestatis confitentem teneri, ad hoc et milibus formularum iuris id sancientum iugulabatur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Vincentio suo salutem 10:5)
cumque de capessendo diademate coniuratio Marcelliniana1 coqueretur, nobilium iuventuti signiferum sese in factione praebuerat, homo adhuc novus in senectute, donec aliquando propter experimenta felicis audaciae natalium eius obscuritati dedit hiantis interregni rima fulgorem, nam vacante aula turbataque republica solus inventus est, qui ad Gallias administrandas fascibus prius quam codicillis ausus accingi mensibus multis tribunal inlustrium potestatum spectabilis praefectus escenderet, anno peracto militiae extremae terminum circa vix honoratus, numerariorum more seu potius advocatorum, quorum cum finiuntur actiones, tunc incipiunt dignitates.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Montio suo salutem 6:1)
attamen hunc iam secundi ordinis sacerdotem dissonas inter partium voces, quae differebant laudare non ambientem sed nec audebant culpare laudabilem, stupentibus factiosis erubescentibus malis, acclamantibus bonis reclamantibus nullis collegam sibi consecravere.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Domnulo suo salutem 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION