라틴어 문장 검색

Veniebat in mentem priores nostros etiam singulorum hospitum iniurias voluntariis accusationibus exsecutos, quo deformius arbitrabar publici hospitii iura neglegere.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 4 5:2)
Ille accusationem vel fortuita vel voluntaria morte praevertit.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 4:2)
Nihilo minus Baetica etiam in defuncti accusatione perstabat.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 5:1)
Itaque, cum ad nomen eius in extrema actione venissem - neque enim ut initio sic etiam in fine verendum erat, ne per hoc totius accusationis auctoritas minueretur -, honestissimum credidi non premere immerentem, idque ipsum dixi et libere et varie.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 19:2)
E testibus quidam, sive iratus quod evocatus esset invitus, sive subornatus ab aliquo reorum, ut accusationem exarmaret, Norbanum Licinianum, legatum et inquisitorem, reum postulavit, tamquam in causa Castae - uxor haec Classici - praevaricaretur.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 28:1)
Est lege cautum ut reus ante peragatur, tunc de praevaricatore quaeratur, videlicet quia optime ex accusatione ipsa accusatoris fides aestimatur.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 29:1)
Rufo successit Theophanes, unus ex legatis, fax accusationis et origo.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 3:2)
Arguebatur enim multa in accusatione fecisse, quae illa ipsa lege qua Bassum accusaverat tenerentur.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 20:3)
Admonitus ut perageret accusationem, peregit invitus.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 6:1)
reversus diem dederat, et cum ex heredibus quidam quasi reverentia Eurythmi omitterent accusationem, pulcherrime dixerat:
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 9:2)
Bithyni accusationem eius ut temere incohatam omisisse narrantur.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 6 1:2)
Tum legatus Polyaenus causas abolitae accusationis exposuit, postulavitque ne cognitioni Caesaris praeiudicium fieret.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 6 6:1)
Senecio, cum explorasset consules postulationibus vacaturos, convenit me et 'Qua concordia' inquit 'iniunctam nobis accusationem exsecuti sumus, hac adeamus consules petamusque, ne bona dissipari sinant, quorum esse in custodia debent.'
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 33 4:2)
Ex disceptatione deliberatio exstare poterit propositum non persequendi, sed etiam idem mutandi aut alias optiones eligendi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 240:3)
atque haec ita nolo te illis proponere ut videare accusationem iam meditari, sed ut hoc terrore facilius hoc ipsum quod agis consequare.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 14장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION