라틴어 문장 검색

Ut vidit autem Alcimus quod praevaluit Iudas et, qui cum eo erant, et cognovit quia non potest sustinere eos; et regressus est ad regem et accusavit eos criminibus.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장25)
Unde accusatus ab amicis apud Eupatorem et cum frequenter se proditorem esse audiret, eo quod Cyprum creditam sibi a Philometore deseruisset et ad Antiochum Epiphanem transiisset, cumque amplius nobilem potestatem digne ferre non posset, veneno hausto vitam finivit.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장13)
Cum autem Maccabaeo nuntiatum esset quod factum est, principibus populi congregatis accusavit quod pecunia fratres vendidissent, adversariis eorum dimissis.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장21)
Et par quidem est, qui potest in aequalia dividet eo, quod in medio praedictus unus intercedat.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Definitio et divisio numeri et definitio paris et inparis. 1:3)
Namque inter unum et duo tantum unitas intercedit, quae unitatis, cui aequalis est, totum est;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Alternatim positis quadratis et parte altera longioribus qui sit eorum consensus in differentiis et in proportionibus 8:2)
Itane nihil fortunam puduit si minus accusatae innocentiae at accusantium uilitas?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 2:13)
Postero die mane in oppidum introit contioneque advocata Uticenses incolas cohortatus gratias pro eorum erga se studio agit, cives autem Romanos negotiatores et eos qui inter CCC, pecunias contulerant Varo et Scipioni multis verbis accusat et de eorum sceleribus longiore habita oratione ad extremum ut sine metu prodirent edicit:
(카이사르, 아프리카 전기 90:1)
Planities inter utraque castra intercedebat circiter milia passuum V, ut auxilia Pompei duabus defenderentur rebus, oppido et excelsi loci natura.
(카이사르, 히스파니아 전기 29:1)
Inter castra et Caesaris iter flumen intercedebat angustum altissimis ripis, quod in Nilum influebat, aberat autem ab regis castris milia passuum circiter VII.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 29:1)
Intercedit M.
(카이사르, 내란기, 1권 2:14)
Quibus rebus cognitis Caesar, etsi magni interesse arbitrabatur quam primum oppido potiri cohortesque ad se in castra traducere, ne qua aut largitionibus aut animi confirmatione aut falsis nuntiis commutatio fieret voluntatis, quod saepe in bello parvis momentis magni casus intercederent, tamen veritus, ne militum introitu et nocturni temporis licentia oppidum diriperetur, eos, qui venerant, collaudat atque in oppidum dimittit, portas murosque adservari iubet.
(카이사르, 내란기, 1권 21:1)
V milia passuum proxima intercedere itineris campestris, inde excipere loca aspera et montuosa;
(카이사르, 내란기, 1권 66:9)
Nullum intercedebat tempus, quin extremi cum equitibus proeliarentur.
(카이사르, 내란기, 1권 78:11)
necessitudinem quidem sibi nihilo minorem cum Caesare intercedere, neque se ignorare, quod esset officium legati, qui fiduciariam operam obtineret, quae vires suae, quae voluntas erga Caesarem totius provinciae.
(카이사르, 내란기, 2권 17:5)
Huic et paternum hospitium cum Pompeio et simultas cum Curione intercedebat, quod tribunus plebis legem promulgaverat, qua lege regnum Iubae publicaverat.
(카이사르, 내란기, 2권 25:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION