라틴어 문장 검색

Praeter ea uero, quae supra conprehensa sunt, saepe etiam crura manusque contrahuntur, urget sitis, anima deficit;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 18장 2:1)
At si inanis est homo, et crura eius contrahuntur, interponenda potio apsinthi est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 18장 5:1)
brachia cruraque perfricare, demittere totum hominem in calido oleo:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 20장 3:5)
- Vbi is dolor coepit, admouere sicca et calida fomenta oportet, sed primo lenia, deinde ualidiora, simulque frictione ad extremas partes [id est crura brachiaque] materiam reuocare:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 21장 1:5)
Interdum etiam tenuis urina in ipsa crura destillat.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 6:13)
si nimis crebra est, uehementer adficit, quia quo saepius acus corpus transuit quoque plura loca iniectum uinculum mordet, eo maiores inflammationes oriuntur magisque aestate.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 37:2)
tum extrema pars eius inferioribus acu adsuenda est:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 43:5)
Minimeque ambulatio conuenit femine aut crure aut pede laborante.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 54:7)
Atque hoc quoque malo fere corpora seniora temptantur aut quae mali habitus sunt, sed in cruribus maxime.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 17:5)
deinde acu pusulae, quaecunque sunt, aperiendae;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 19:5)
Fit maxime in pedibus et cruribus.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 21:7)
Incidi enim cutis debet aut acu pungi:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 71:2)
Igitur lauari debet leuiter ante oleo perfricatus diutiusque in cruribus et feminibus, multaque calida aqua fouere oculos;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 22:1)
postero die acu conpungendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 26:4)
eaque deliganda sunt cruribus inter se deuinctis.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 27:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION