라틴어 문장 검색

Ubi vero procul micantibus telis, quod verebantur, propinquare senserunt, ad suffugia locorum palustrium se contulerunt, eosque secutus infestius miles, caesis plurimis ibi victoriam repperit, ubi nec caute posse consistere, nec audere aliquid credebatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 18:1)
Reges ex pacto superioris anni aedificiis habilia multa suis misere carpentis, et auxiliarii milites semper munia spernentes huius modi, ad obsequendi sedulitatem Iuliani blanditiis deflexi, quinquagenarias longioresque materias vexere cervicibus ingravate, et fabricandi ministeriis opem maximam contulerunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 2장 6:1)
Portis obequitabat, comitante cohorte regali, qui dum se prope confidentius inserit, ut etiam vultus eius possit aperte cognosci, sagittis missilibusque ceteris, ob decora petitus insignia, corruisset, ni pulvere iaculantium adimente conspectum parte indumenti tragulae ictu discissa, editurus postea strages innumeras evasisset.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 1장 5:1)
Ideoque his attonitus malis, exploratores ad nos saepe mittendo, licet ob custodias artas nullus facile oppidum poterat introire, et utilia agitando complura, nihil proficiens visebatur, ut leo magnitudine corporis et torvitate terribilis, inclusos intra retia catulos periculo ereptum ire non audens, unguibus ademptis et dentibus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 3장 3:2)
Has miserabiles turmas Galli milites contuentes, rationabili quidem sed intempestivo motu, conferendae cum hostibus manus copiam sibi dari poscebant, mortem tribunis vetantibus, primisque ordinibus minitantes, si deinceps prohiberent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 6장 3:1)
Constructas veloci studio ligneas turres, propugnaculis hostium celsiores, imposuere trigeminis navibus, valide sibi conexis, quibus insistentes armati, uno parique ardore dispellere, collatis ex propinquo viribus, nitebantur:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 12장 9:1)
Eratque super his adimere facilis quae donabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 16장 17:3)
Secuto itidem die, qui erat septimum idus Aprilis, sole vergente iam in occasum, ex parva nubecula subito aere crassato, usus adimitur lucis, et post minacem tonitruum crebritatem et fulgurum, Iovianus nomine miles ex caelo tactus cum duobus equis concidit, quos potu satiatos a flumine reducebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 5장 12:1)
Ad hanc molem ingentem, superaturam celsarum turrium minas, prohibitores oculorum aciem intentius conferentes, itidemque instantiam obsidentium perpensantes, subito vertuntur ad preces, circumfusique per turres ac moenium minas, et fidem Romanam pansis manibus protestantes, vitam cum venia postulabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 2장 19:1)
Cumque cessasse opera et munitores nihil temptare viderent ulterius, quod quietis erat indicium certum, copiam sibi dari conferendi sermonis cum Ormizda poscebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 2장 20:1)
Et duarum incolae civitatum, quas amnes amplexi faciunt insulas, parva sui fiducia trepidi, ad Ctesiphontis moenia se contulerunt, pars per silvarum densa, alii per paludes vicinas, alveis arborum cavatarum invecti, ad unicum auxilium et potissimum itineris longi, quod supererat, dilabuntur, ulteriora petituri terrarum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 8:1)
Has ob res ut solaretur anxios milites princeps, captives graciles suapte natura, ut omnes paene sunt Persae, et macie iam confectos, iussit in medium duci, nostrosque respiciens, En inquit quos Martia ista pectora viros existimant, deformes illuvie capellas et taetras, utque crebri docuerunt eventus, antequam manus conferant abiectis armis vertentes semet in fugam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 8장 1:1)
Unde ad indignationem iustam imperator erectus, ademptis signis hastisque diffractis, omnes eos qui fugisse arguebantur, inter impedimenta et sarcinas et captivos agere iter imposuit, ductore eorum, qui solus fortiter decertarat, aliae turmae apposito, cuius tribunus turpiter proelium deservisse convincebatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 1장 8:1)
Exploratum est enim aliquando ab Hasdrubale Hannibalis fratre, ita citius vitam huius modi adimi beluarum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 1장 15:2)
Et fervente certaminum mole, clipeorum sonitus et virorum, armorumque lugubre sibilantium fragor, nihil perpetiens iam remissum, campos cruore et corporum strage contexit, effusius cadentibus Persis, quibus saepe languidis in conflictu, artius pes pede collatus, graviter obsistebat, pugnare fortiter eminus consuetis, et si inclinatas suorum copias senserint, cedendo in modum imbrium pone versus directis sagittis, hostes a persequendi fiducia deterrere.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 1장 18:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION