라틴어 문장 검색

ne praematuro sermone et infidis auribus vel infirmis quasi incocta committas, atque auditor avertatur et cum horrore fastidiat, qui si coctiora gustaret, spiritalis cibi perciperet suavitatem.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 6:34)
ut si quis ad eas confugeret, qui non voluntariam necem hominis admiserat, nulli eum occidere liceret intra urbes dumtaxat positum levitarum:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 2:8)
ita quem peccati proprii poenitet, quod aut imprudenter aut invitus admisit, si levitarum adhaereat incolatui, et ab illis praeceptoribus qui Dei mandata dispensant, recedendum non putet, lex ipsa ab omni eum commissi flagitii poena supplicioque liberat.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 2:9)
Potuit et parentes parricidas timere, qui docuerat parricidium posse committi.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 8:7)
Ipsis enim nos facilius committere solemus, quorum habemus gratiam.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 3:2)
quia peccator unusquisque quo graviora flagitia commiserit, eo fit insolentior.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 5:2)
ut cognoscamus quod de eodem vitae tempore debeat ex correctione laus comparari, quo potest punienda culpa committi.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 4:7)
Quod etsi secundum litteram planum videtur, non tamen facile colligas, nisi viri sapientis tibi nota sit consuetudo, qui velut speculatrice virtute utitur, et ei explorandorum negotiorum gerendorumque praerogativam quamdam videtur committere.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 18장 3:4)
Ea ergo virtus expendit naturas, ut si qua earum sibi videtur committere profectum, ei possit adjungere.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 18장 3:5)
Sed justus nihil sibi arrogat, sed totum se divino committit imperio.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 21장 2:5)
ut puer quasi infirmus peccet, juvenis tamquam improbus, qui studiose cupiat peccata committere, et in criminibus glorietur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 22장 5:11)
deinde scientes praerogativam nostrae ultionis apud Deum manere, neque in alios committamus quod divino judicio vindicandum sit;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 26장 8:2)
Gemino igitur amictu mens nostra vestitur, si aut peccatum imprudens admiserit;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 7:5)
Denique nec Adam in paradiso positus nudum se putabat, nisi postea quam praevaricationis commisit errorem.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 30장 3:4)
Nec vox accusatoris ulla (licet subditicii) in his malorum quaerebatur acervis, ut saltem specie tenus crimina praescriptis legum committerentur, quod aliquotiens fecere principes saevi;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 1장 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION