라틴어 문장 검색

item cucurbitulae pectori admotae;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 10장 2:2)
Si inter haec quoque grauiter erumpit, quia consumere hominem potest, commodissimum est impetum eius admota occipitio cucurbitula, sic ut cutis quoque incidatur, auertere:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 11장 5:6)
si id mulieri, cui menstrua non feruntur, euenit, eandem cucurbitulam incisis inguinibus eius admouere.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 11장 5:7)
Si inflatio est, prosunt admotae cucurbitulae neque incidere cutem necesse est:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 2:1)
et tum admouendae duobus infra stomachum digitis cucurbitulae ibique duabus aut tribus horis continendae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 8:4)
si minores, cucurbitulas sine ferro praecordiis admouere.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 14장 1:8)
admouendumque naribus est puleium ex aceto, uel polenta uino adsparsa, uel menta * secundum naturam est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 18장 3:5)
Si ne sub his quidem quies facta est, extrinsecus contra uentriculum ipsum cucurbitula admouenda est, aut sinapi superinponendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 18장 5:3)
proxumis deinde diebus cucurbitulas sine ferro uentri et coxis admouere;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 19장 2:2)
- Remedium est sanguinem mittere aut cucurbitulas pluribus locis admouere, non ubique cute incisa:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 20장 2:2)
calida cataplasmata admouere, eaque imponere a mammis usque ad inguina et spinam ac saepe mutare;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 20장 3:4)
- Vbi is dolor coepit, admouere sicca et calida fomenta oportet, sed primo lenia, deinde ualidiora, simulque frictione ad extremas partes [id est crura brachiaque] materiam reuocare:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 21장 1:5)
Oportet tamen prospicere, ne simul his omnibus admotis uitium contrarium per immodicas inflationes oriatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 23장 2:1)
uehementer omnia praeter uentrem perfricare, ad ignem lumbos scapulasque admouere;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 26장 2:6)
Si diutius aut iacet aut alioqui iacere consueuit, admouere oportet naribus extinctum ex lucerna linamentum, uel aliud ex is, quae foedioris odoris esse rettuli, quod mulierem excitet.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION