라틴어 문장 검색

De quibus adversus se viginti equites [0477A] praecurrere intuentur, qui decem a montis cacumine arcerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 128:9)
per montana carpebant, ipsum principem a longe intuentes et agnoscentes, plurimum [0493D] admirati sunt cur solus ab arcis praesidio per devia declinaverit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 52:3)
Godefridus dux, ex relatione velocis nuntii Boemundi intellecta invasione suaeque aciei a Turcis [0510A] fere coronatae, elevans oculos, jam intuetur quomodo virtus Boemundi et cohortes illius pondere belli fatigabantur, et vix inimicorum vires sufferebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 102:1)
Ante haec omnia, cum nondum auxilium novi et peregrini exercitus adfuisset, Baldewinus rex anxius et nimium desperatus ob interitum suorum, legationem Antiochiam Tankrado et Baldewino de Burg in civitatem Rohas misit, quatenus festinanter sibi auxilio adessent, aut totam regionem Syriae et regnum in Jerusalem in brevi amitteret, Sarracenorum audaciam et contumacem victoriam annuntians, et quantum casum suorum egregiorum militum nuper ab hostibus passus sit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 26:3)
In ipsa denique nave, in qua praedicta matrona manere decreverat, malus auro purissimo tectus, procul radios ad solis claritatem exerebat, et utraque navis cornua auro et argento fabrili opere vestita, spectaculo admirationis omnibus erant ea intuentibus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 26:4)
Cives vero et regis milites Ptolemaide, qui solito more quotidie per moenia diffusi erant, intuentes vela et malos gentilium Babyloniam remigantium, statim loricis et galeis induti, tribusque galeidis circiter quadringenti invecti, undis inferuntur ut naves subsequentes aliqua bellica [0705A] arte vexatas captivarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 34:5)
Non enim potestquisquam beate vivere qui se tantum intuetur, qui omnia ad utilitates suasconvertit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 80:4)
et os meum annuntiabit laudem tuam."
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 1:5)
Quem venatores regis inventum dum intuerentur et illuderent quoniampediculos suffocantem, coeperunt avertere radiorum solis amenitatem.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 199:2)
Quis sapientiam oculorum obtutibus intueri?
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 5:5)
si creatura creaturam sine fraude atque offensione sui non potest intueri, quomodo potest sine periculo sui vibrantem cernere vultum creatoris aeterni, corporis hujus opertus exuviis?
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 11장 3:15)
quia licet resurrectionem ejus lex annuntiaverit (Isai.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 2장 6:17)
quoniam et tunc in typo illo agni veritas Dominicae passionis annuntiabatur, et nunc ejus celebratur gratia.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 8장 4:25)
moritur visus qui peccatum annuntiat, qui mulieri fallaci intendit, qui capitur alieni vultus decore, quem oculi meretricis ligaverint, quem aspectus illaqueaverit fornicariae.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 5:7)
Moritur et auditus, cum refert crimina, cum sollicitantis adulteri sermonem annuntiat, cum inserit animis verba meretricis quae seducit juvenem multo blandimento sermonis;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 5:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION