라틴어 문장 검색

Continuo sontes ultrix accincta flagello Tisiphone quatit insultans, torvosque sinistra intentans angues vocat agmina saeva sororum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 22:13)
Hic galeam tectis trepidus rapit, ille frementis ad iuga cogit equos clipeumque auroque trilicem loricam induitur fidoque accingitur ense.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 25:21)
Tum vero incumbunt, urget praesentia Turni, atque omnis facibus pubes accingitur atris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 3:13)
Mox tamen ardentis accingar dicere pugnas Caesaris et nomen fama tot ferre per annos, Tithoni prima quot abest ab origine Caesar.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 1:22)
neque enim nobis operis amor est, nec, quia sit honesta ac rerum pulcherrima eloquentia, petitur ipsa, sed ad venalem usum et sordidum lucrum accingimur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 417:2)
hanc communem omnium legem leviter adornabit ut iustam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 53:1)
ita demum enim libera ac tota, nulla distringente atque alio ducente causa, spectabit id solum ad quod accingitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 11:2)
Hoc laboramus errore, sic nobis imponitur, quod neminem aestimamus eo, quod est, sed adicimus illi et ea, quibus adornatus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 32:1)
Accingere, anime:
(세네카, 아가멤논 4:14)
hic impetus, hic ardor animi domum tuam trinis hostium spoliis adornauit, huic supplicationes illas debes, propter hunc me etiam cum abdicas diligis.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Qui ter fortiter fecerit, militia uacet. Ter fortem pater in aciem quarto uolentem exire retinet; nolentem abdicat. 4:9)
Omni genere, quod des, quo sit acceptatius, adornandum est.
(세네카, 행복론, Liber II 28:3)
Conlaticiis et ad dominos redituris instrumentis scaena adornatur;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 52:3)
Auro illos et argento et ebore adornavi, intus boni nihil est.
(세네카, De Providentia, book 1 68:5)
Generosa res est respicientem non ad suas sed ad naturae suae vires conari, alta temptare et mente maiora concipere, quam quae etiam ingenti animo adornatis effici possunt.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 100:3)
accingere ira teque in exitium para furore toto.
(세네카, 메데아 1:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION