라틴어 문장 검색

sed adsiduitate cotidiana et consuetudine oculorum adsuescunt animi, neque admirantur neque requirunt rationes earum rerum quas semper vident, proinde quasi novitas nos magis quam magnitudo rerum debeat ad exquirendas causas excitare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 96:3)
itaque Archilochia in illum edicta Bibuli populo ita sunt iucunda ut eum locum ubi proponuntur prae multitudine eorum qui legunt transire nequeamus, ipsi ita acerba ut tabescat dolore, mihi me hercule molesta, quod et eum quem semper dilexi nimis excruciant et timeo tam vehemens vir tamque acer in ferro et tam insuetus contumeliae ne omni animi impetu dolori et iracundiae pareat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 21 8:4)
ego servo et servabo (sic enim adsuevi) Platonis verecundiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 22 5:4)
internoscit consuetudine oculorum, sic tu internosces si adsueveris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 78:4)
Venari asello comite cum vellet leo, Contexit illum frutice et admonuit simul, Ut insueta voce terreret feras, Fugientes ipse exciperet.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Asinus et leo venantes.2)
Rapere atque abire semper assuevit lupus, Tu de conspectu fugere veloci impetu;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Ovis, cervus, et lupus.4)
Legesne, quaeso, potius viles nenias, Impendas curam quam rei domesticae, Reddas amicis tempora, uxori vaces, Animum relaxes, otium des corpori, Ut assuetam fortius praestes vicem?
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Phaedrus ad Eutychum.6)
Quid me inquit stulta, dente captas laedere, Omne assuevi ferrum quae corrodere?
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Serpens ad fabrum ferrarium.5)
Mihi autem et gratiora sunt bona quod perseverant, et leviora incommoda quod assuevi.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 2 10:4)
Nam et ego verum dicere assuevi, et tu libenter audire.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 20 1:2)
Ita assuevi, et nunc custos adest.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 21 3:2)
Pertinet ad profectum tuum a disertissimo viro discere, quid laudandum quid reprehendendum, simul ita institui, ut verum dicere assuescas.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 13 1:2)
Inde adulescentuli statim castrensibus stipendiis imbuebantur ut imperare parendo, duces agere dum sequuntur adsuescerent;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 5:1)
Ad hos proferendos et tempus et locum opportunissimum elegi, utque iam nunc assuescerent et ab otiosis et in triclinio audiri, Iulio mense, quo maxime lites interquiescunt, positis ante lectos cathedris amicos collocavi.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 21 2:2)
Tuo tamen desiderio subscripsi et dedisse me ius trium liberorum Suetonio Tranquillo ea condicione, qua assuevi, referri in commentarios meos iussi.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 952)

SEARCH

MENU NAVIGATION