라틴어 문장 검색

ab Ostia oram Campaniae legens inbecillitate Augusti nuntiata paulum substitit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 11장 1:1)
at in exercitu recensendo plerisque centurionum maturis iam et nonnullis ante paucissimos quam consummaturi essent dies, primos pilos ademit, causatus senium cuiusque et imbecillitatem;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 44장 1:2)
puer comitiali morbo uexatus, in adulescentia ita patiens laborum erat, ut tamen nonnumquam subita defectione ingredi, stare, colligere semet ac sufferre uix posset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 50장 2:2)
infans autem relictus a patre ac per omne fere pueritiae atque adulescentiae tempus uariis et tenacibus morbis conflictatus est, adeo ut animo simul et corpore hebetato ne progressa quidem aetate ulli publico priuatoque muneri habilis existimaretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 2장 1:6)
quod decretum abolitum est, excusante Tiberio imbecillitatem eius ac damnum liberalitate sua resarsurum pollicente.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 6장 2:2)
Historiam in adulescentia hortante T. Liuio, Sulpicio uero Flauo etiam adiuuante, scribere adgressus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 41장 1:1)
Ex hoc Domitius nascitur, quem emptorem familiae pecuniaeque in testamento Augusti fuisse mox uulgo notatum est, non minus aurigandi arte in adulescentia clarus quam deinde ornamentis triumphalibus ex Germanico bello.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 4장 1:1)
a prima adulescentia prodigus ac procax, adeo ut saepe flagris obiurgaretur a patre, ferebatur et uagari noctibus solitus atque inualidum quemque obuiorum uel potulentum corripere ac distento sago impositum in sublime iactare.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 2장 1:5)
pueritiam primamque adulescentiam Capreis egit inter Tiberiana scorta, et ipse perpetuo spint[he]riae cognomine notatus existimatusque corporis gratia initium et causa incrementorum patri fuisse;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 3장 2:9)
pubertatis ac primae adulescentiae tempus tanta inopia tantaque infamia gessisse fertur, ut nullum argenteum uas in usu haberet.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 1장 1:5)
eadem me tamen manent capillorum fata, et forti animo fero comam in adulescentia senescentem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 18장 2:6)
"Nescio, adulescentia mea miserior sit an senectus tua:"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 10장 2:79)
Haec adversus adulescentiam prima arma sunt daemonum.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 8:5)
Vinum et adulescentia duplex incendium voluptatis.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 8:10)
Si quando senseris exteriorem hominem florem adulescentiae suspirare et accepto cibo cum te in lectulo conpositam dulcis libidinum pompa concusserit, arripe scutum fidei, in quo ignitae diaboli extinguuntur sagittae.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 11:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION