라틴어 문장 검색

mittitur ad tripodas, certa qui sorte reportet, quam sterili terrae Delphicus edat opem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권551)
Tamen haec in fine loquendi ingeminat voces auditaque verba reportat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 41:6)
Mota loco cur sim tantique per aequoris undas advehar Ortygiam, veniet narratibus hora tempestiva meis, cum tu curaque levata et vultus melioris eris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 48:10)
caecisque ego mersa cavernis advehor Ortygiam, quae me cognomine divae grata meae superas eduxit prima sub auras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 57:39)
omnia percurrit naturae munia pronae, ut sursum Patris in gremium replicata reportet mortua quae fuerant, ipsos quoque subvehat artus, haec fore cum veterum cecinissent organa vatum, nos oculis, manibus, congressu, voce, loquella experti, heroum tandem intelleximus orsa priscorum et viso patefacta oracula Christo, haec est nostra salus, hinc vivimus, hinc animamur.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 375)
post, ut occasum resolvit vitae et hominem reddidit, arduum tribunal alti victor ascendit Patris, inclytam caelo reportans passionis gloriam.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus omnis horae53)
at si generis memor ignis contagia pigra recuset, vehit hospita viscera secum, pariterque reportat ad astra.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus circa exequias defuncti7)
Praemia saltatrix poscit funebria virgo Iohannis caput, abscisum quod lance reportet incestae ad gremium matris;
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), Passio Iohannis1)
Nisi ilium plus amas quam me, et istam nunc times Quae advecta est, ne illum talem praeripiat tibi.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 1, scene 2132)
sin absumpta salus, et te, pater optume Teucrum, pontus habet Lybiae, nec spes iam restat Iuli, at freta Sicaniae saltem sedesque paratas, unde huc advecti, regemque petamus Acesten.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 32:7)
Suspensi Eurypylum scitantem oracula Phoebi mittimus, isque adytis haec tristia dicta reportat:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 7:7)
Iamque adeo scopulos Sirenum advecta subibat, difficiles quondam multorumque ossibus albos, tum rauca adsiduo longe sale saxa sonabant:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 34:6)
cum praevectus equo longaevi regis ad auris nuntius ingentis ignota in veste reportat advenisse viros.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 9:8)
Talibus Aeneadae donis dictisque Latini sublimes in equis redeunt pacemque reportant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 13:17)
Ruit omnis in urbem pastorum ex acie numerus caesosque reportant Almonem puerum foedatique ora Galaesi implorantque deos obtestanturque Latinum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 24:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION