라틴어 문장 검색

Caelitum camilla, expectata advenis, salve hospita Romani quoque pueros et puellas nobiles et investes camillos et camillas appellant, flaminicarum et flaminum praeministros.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VIII. 7:2)
— Et nostris inluserit advena regnis?
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, III. 7:2)
Advena nostri, Quod numquam veriti sumus, ut possessor agelli Diceret:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 7:4)
Nam et ferrum cum tactu sit frigidum, — ψυχρὸν δ’ ἕλε χαλκὸν ὀδοῦσιν, si tamen solem pertulerit, concalescit, et calor advena nativum frigus expellit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 2:2)
remoto igitur per flatum calore restat ut advenam sensum frigoris praestet agitatus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 15:5)
In illud enim vacuum quod superne liquido caret aer advena incidit, qui tenuissimum quemque humorem elicit et exorbet:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 12:2)
Nam non marina aqua contrahitur, sed quia plurimum in illis regionibus fluviorum est et paludum in ipsa maria influentium, superficies maris cui dulces aquae innatant congelascit, et incolumi aqua marina videtur in mari gelu, sed de advenis undis coactum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 32:1)
solitumque legi super alta deorum Culmina, et exstructos spoliis hostilibus arcus, Haud procul est ima Pompeii nomen arena, Depressum tumulo, quod non legat advena rectus, Quod, nisi monstratum, Romanus transeat hospes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 8:59)
Praedia solus habes et solus, Candide, nummos, Aurea solus habes, murrina solus habes, Massica solus habes et Opimi Caecuba solus, Et cor solus habes, solus et ingenium.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XXVI1)
Sunt tibi, confiteor, diffusi iugera campi Urbanique tenent praedia multa lares, Et servit dominae numerosus debitor arcae Sustentatque tuas aurea massa dapes.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XXXI1)
Pauperis extruxit cellam, sed vendidit Olus Praedia:
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XLVIII1)
Rustica mercatus multis sum praedia nummis:
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, V1)
Obscenos ex quo coepit curare cinaedos, Argentum, mensas, praedia solus emit.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, L2)
Nam quo tempore praedium dedisti, Mallem tu mihi prandium dedisses.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XVIII13)
Non tamen hospes eris, nec iam potes advena dici, Cuius habet fratres tot domus alta Remi.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, II2)

SEARCH

MENU NAVIGATION