라틴어 문장 검색

introitus in urbem trucidatis tot milibus inermium militum infaustus omine atque ipsis etiam qui occiderant formidolosus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 6장4)
legioni classicae diffidebatur, infestae ob caedem commilitonum, quos primo statim introitu trucidaverat Galba.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 31장4)
horror animum subit quotiens recordor feralem introitum et hanc solam Galbae victoriam, cum in oculis urbis decimari deditos iuberet, quos deprecantis in fidem acceperat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 37장6)
ea tunc aedes cremabatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 72장14)
aut cuius non mater familias primum locum tenet aedium atque in celebritate versatur?
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 1장 6:3)
nam neque in convivium adhibetur nisi propinquorum, neque sedet nisi in interiore parte aedium, quae gynaeconitis appellatur, quo nemo accedit nisi propinqua cognatione coniunctus.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 1장 7:2)
habitauit primo in Subura modicis aedibus, post autem pontificatum maximum in Sacra uia domo publica.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 46장 1:1)
postea in Palatio, sed nihilo minus aedibus modicis Hortensianis, et neque laxitate neque cultu conspicuis, ut in quibus porticus breues essent Albanarum columnarum et sine marmore ullo aut insigni pauimento conclauia.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 72장 1:3)
cum dedicatam in Capitolio aedem Tonanti Ioui assidue frequentaret, somniauit queri Capitolinum Iouem cultores sibi abduci seque respondisse Tonantem pro ianitore ei appositum;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 91장 2:1)
ideoque mox tintinnabulis fastigium aedis redimiit, quod ea fere ianuis dependebant.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 91장 2:2)
hic modicis contentus aedibus nec multo laxiore suburbano genus uitae ciuile admodum instituit, sine lictore aut uiatore gymnasio interdum obambulans mutuaque cum Graeculis officia usurpans prope ex aequo.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 11장 1:3)
permisitque ea sola condicione, ne inter simulacra deorum sed inter ornamenta aedium ponerentur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 26장 1:5)
demigrasse in hortos, quo uilius post diem aedes in urbe conduceret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 35장 2:5)
postremo sestertium octogies pro introitu noui sacerdotii coactus impendere, ad eas rei familiaris angustias decidit, ut cum obligatam aerario fidem liberare non posset, in uacuum lege praediatoria uenalis pependerit sub edicto praefectorum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 9장 2:3)
portum Ostiae extruxit circumducto dextra sinistraque brachio et ad introitum profundo iam solo mole obiecta;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 20장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION