라틴어 문장 검색

Atque hoc quidem perspicuum est, tum aegritudinem existere, cum quid ita visum sit, ut magnum quoddam malum adesse et urgere videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 28:1)
Cyrenaici non omni malo aegritudinem effici censent, sed insperato et necopinato malo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 28:3)
est id quidem non mediocre ad aegritudinem augendam:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 28:4)
itaque quamquam non haec una res efficit maximam aegritudinem, tamen, quoniam multum potest provisio animi et praeparatio ad minuendum dolorem, sint semper omnia homini humana meditata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 30:6)
qui censet necesse esse omnis in aegritudine esse, qui se in malis esse arbitrentur, sive illa ante provisa et expectata sint sive inveteraverint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 32:2)
Levationem autem aegritudinis in duabus rebus ponit, avocatione a cogitanda molestia et revocatione ad contemplandas voluptates.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 33:1)
nihil est enim quod tam optundat elevetque aegritudinem quam perpetua in omni vita cogitatio nihil esse quod non accidere possit, quam meditatio condicionis humanae, quam vitae lex commentatioque parendi, quae non hoc adfert, ut semper maereamus, sed ut numquam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 34:2)
ad hancine igitur vitam Telamonem illum revocabis, ut leves aegritudinem, et si quem tuorum adflictum maerore videris, huic acipenserem potius quam aliquem Socraticum libellum dabis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 43:1)
Quaerendum igitur, quem ad modum aegritudine privemus eum qui ita dicat:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 44:3)
Eripiamus huic aegritudinem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 46:3)
haec tandem bona sunt, quibus aegritudines gravissumae detrahantur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 46:6)
qui tum aegritudinem censent existere, si necopinato quid evenerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 52:1)
sed cum diligenter necopinatorum naturam consideres, nihil aliud reperias nisi omnia videri subita maiora, et quidem ob duas causas, primum quod, quanta sint quae accidunt, considerandi spatium non datur, deinde, cum videtur praecaveri potuisse, si provisum esset, quasi culpa contractum malum aegritudinem acriorem facit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 52:6)
Quod ita esse dies declarat, quae procedens ita mitigat, ut isdem malis manentibus non modo leniatur aegritudo, sed in plerisque tollatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 53:1)
cum ita positum esset, videri fore in aegritudine sapientem patria capta, quae Carneades contra dixerit, scripta sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 54:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION