라틴어 문장 검색

aegrota iam, Polycharme, semel.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LVI4)
denique paulo post ait 'premit altum corde dolorem'. aeger 'aeger' est et tristis et male valens, aegrotus autem sive aegrotans tantummodo male valens.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2084)
'aegra' autem aegrota.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 14010)
'aeger' enim animo dicitur, 'aegrotus' corpore.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 355)
sic alibi "aut in aquas tenues di- lapsus abibit". alii 'tenues' inutiles, ieiunae, macrae, quibus contra- rium pingues, ut est "tenuis ubi argilla".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 923)
ieiuna glarea sicca et sterilis terra.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 2121)
deinde, quod Theodorus esset in arte subtilior, in orationibus autem ieiunior, orationes eum scribere aliis coepisse, artem removisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 12장 4:2)
sunt eius orationes ieiunae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 113장 1:1)
Haec dicuntur fortasse ieiunius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 24:1)
huius, Lyco, oratione locuples, rebus ipsis ieiunior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 18:4)
ut vinum aegrotis, quia prodest raro nocet saepissime, melius est non adhibere omnino quam spe dubiae salutis in apertam perniciem incurrere, sic haud scio an melius fuerit humano generi motum istum celerem cogitationis acumen sollertiam, quam rationem vocamus, quoniam pestifera sit multis admodum paucis salutaris, non dari omnino quam tam munifice et tam large dari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 70:3)
Ut si medicus sciat eum aegrotum, qui iussus sit vinum sumere, meracius sumpturum statimque periturum, magna sit in culpa, sic vestra ista Providentia reprendenda, quae rationem dederit is quos scierit ea perverse et inprobe ussuros.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 79:2)
Itaque, nisi ea virtus, quae constat ex hominibus tuendis, id est ex societate generis humani, attingat cognitionem rerum, solivaga cognitio et ieiuna videatur, itemque magnitudo animi remota communitate coniunctioneque humana feritas sit quaedam et immanitas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 202:2)
est enim multis locis grandior, sed quia et privatas ille plerasque et eas ipsas aliis et parvarum rerum causulas scripsit, videtur esse ieiunior, cum se ipse consulto ad minutarum causarum genera limaverit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 3장 3:2)
Etenim videmus eisdem de rebus ieiune quosdam et exiliter, ut eum, quem acutissimum ferunt, Chrysippum, disputavisse neque ob eam rem philosophiae non satis fecisse, quod non habuerit hanc dicendi ex arte aliena facultatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 50:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION