라틴어 문장 검색

Nescio an ullum iucundius tempus exegerim, quam quo nuper apud Spurinnam fui, adeo quidem ut neminem magis in senectute, si modo senescere datum est, aemulari velim;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 1 1:1)
Nec vero affectanda sunt semper elata et excelsa.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 13 4:1)
Laetaris enim quod honoribus eius insistam, quem aemulari in studiis cupio.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 8 4:2)
Quemadmodum magis approbare tibi possum, quanto opere mirer epigrammata tua Graeca, quam quod quaedam Latine aemulari et exprimere temptavi?
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 18 1:1)
Una diligimus, una dileximus omnes fere quos aetas nostra in utroque sexu aemulandos tulit;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 14 4:1)
Cum versus tuos aemulor, tum maxime quam sint boni experior.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 15 1:1)
quae singula mihi voluptati fuerunt, atque inter haec illud, quod et ipsi me ut rectorem, ut magistrum intuebantur, et iis qui audiebant me aemulari, meis instare vestigiis videbantur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 11 2:2)
Quam sane, cum componerem illos, habui in manibus, non ut aemularer - improbum enim ac paene furiosum -, sed tamen imitarer et sequerer, quantum aut diversitas ingeniorum maximi et minimi, aut causae dissimilitudo pateretur.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 30 5:1)
praeterea in litteris veteres aemulatur exprimit reddit, Propertium in primis, a quo genus ducit, vera suboles eoque simillima illi in quo ille praecipuus.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 22 1:3)
Cur opus adfectas, ambitiose, novum?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 110)
non ego sidereas adfecto tangere sedes:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:35)
sic adfectantes caelestia regna Gigantes ad Styga nimbifero vindicis igne datos . sic victor laudem superatis Liber ab Indis, Alcides capta traxit ab Oechalia.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 826)
aspice deinde manum, fulmina nulla tenet, fulmina post ausos caelum adfectare Gigantes sumpta Iovi;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권280)
Plus etiam, quam quod superis contingere possit, nescius adfectas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 8:9)
nam spes adfectat easdem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 38:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION