라틴어 문장 검색

hunc fraude nunc conaris et furto aggredi, quem non Achilles ense violavit fero, quamvis procacem torvus armasset manum, non melior Aiax morte decreta furens, non sola Danais Hector et bello mora, non tela Paridis certa, non Memnon niger, non Xanthus armis corpora immixta aggerens fluctusque Simois caede purpureos agens, non nivea proles Cycnus aequorei dei, non bellicoso Thressa cum Rheso phalanx, non picta pharetras et securigera manu peltata Amazon?
(세네카, 아가멤논 5:3)
non si molles comitata viros tristis Iaceret bracchia tecum quae turritae turba parenti pectora, rauco concita buxo, ferit ut Phrygium lugeat Attin, non est lacrimis, Cassandra, modus, quia quae patimur vicere modum.
(세네카, 아가멤논 12:6)
Ut vidit novi generis faciem, insolitum incessum, vocem nullius terrestris animalis sed qualis esse marinis beluis solet, raucam et implicatam, putavit sibi tertium decimum laborem venisse.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 4:14)
centum raucorum uocem habes.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Quidam alterum fratrem tyrannum occidit, alterum in adulterio deprehensum deprecante patre interfecit. a piratis captus scripsit patri de redemptione. pater piratis epistolam scripsit, si praecidissent manus, duplam s 18:4)
Mortifera carpit gramina ac serpentium saniem exprimit miscetque et obscenas aves maestique cor bubonis et raucae strigis exsecta vivae viscera, haec scelerum artifex discreta ponit;
(세네카, 메데아 11:22)
tot tantis onerata malis, repete assuetos iam tibi questus atque aequoreas vince Alcyonas, vince et volucres Pandionias:
(세네카, 옥타비아 1:3)
scis unde redeam, tela quo mitti haud queunt, huc vota mittam, genitor aequoreus dedit ut vota prono terna concipiam deo.
(세네카, 파이드라 13:21)
nunc atra ventis nubila impellentibus subtexe noctem, sidera et caelum eripe, effunde pontum, vulgus aequoreum cie fluctusque ab imo tumidus Oceano voca.
(세네카, 파이드라 13:30)
Nunc illum pigris immania monstra sub undis Qui ferat Oceanum, qui saeuas undique pistris Aequoreosque canes, ratibus consurgere prensis.
(세네카, Suasoriae, chapter 1 15:5)
quae solet irato dicere tanta ioco, ut me tam longa raucum patiare querela sollicitas trivio pervigilare moras?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 1615)
at vos, aequoreae formosa Doride natae, candida felici solvite vela choro:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 1714)
nil tibi sit rauco praeconia classica cornu flare, nec Aonium tingere Marte nemus;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 319)
o centum aequoreae Nereo genitore puellae, et tu, materno tacta dolore, Theti;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 728)
tibia continuis succumbat rauca choreis, et sint nequitiae libera verba tuae, dulciaque ingratos adimant convivia somnos;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1012)
mollia Dircaeae pulsabunt tympana Thebae, capripedes calamo Panes hiante canent, vertice turrigero iuxta dea magna Cybebe tundet ad Idaeos cymbala rauca choros.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1714)

SEARCH

MENU NAVIGATION