라틴어 문장 검색

et qui pugnent, marcere Campana luxuria, vino et scortis omnibusque lustris per totam hiemem confectos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 607:2)
inter multos nobiles equites Campanos Cerrinus Vibellius erat, cognomine Taurea.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 628:1)
civis indidem erat, longe omnium Campanorum fortissimus eques, adeo ut, cum apud Romanos militaret, unus eum Romanus Claudius Asellus gloria equestri aequaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 628:2)
iam Romani ad spectaculum pugnae eius frequentes exierant,et Campani non vallum modo castrorum sed moenia etiam urbis prospectantes repleverant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 634:1)
tum Campanus Romano equorum inquit hoc non equitum erit certamen, nisi e campo in cavam hanc viam demittimus equos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 636:1)
quemadmodum conducta omnia magno animo sunt, sic summa fide praebita, nec quicquam parcius militibus quam si ex opulento aerario, ut quondam, alerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 657:1)
CAMPANI ad Hannibalem defecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXIII Periocha 1)
Sempronius Gracchus consul Campanos cecidit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXIII Periocha 13)
hoc anno ad Capuam Vibellio Taureae, Campano summo equiti, provocanti summus Romanus eques Asellus Claudius est oppositus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 96:1)
hic maior solito adparatus praecipue conterruit Campanos, ne ab obsidione Capuae bellum eius anni Romani inciperent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 150:1)
censores, vacui ab operum locandorum cura propter inopiam aerarii, ad mores hominum regendos animum adverterunt castigandaque vitia quae, velut diutinis morbis aegra corpora ex sese gignunt, eo nata bello erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 221:1)
Q. Fabius consul ad Casilinum castra habebat, quod duum milium Campanorum et septingentorum militum Hannibalis tenebatur praesidio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 236:1)
altero exercitu, dum Casilinum oppugnatur, opus esse qui Campanis opponatur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 238:3)
hoc nuntio Marcellus duobus militum milibus Nolae in praesidio relictis cum cetero exercitu Casilinum venit, adventuque eius Campani iam moventes sese quieverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 240:1)
vineae inde omniaque alia operum machinationumque genera cum admoverentur, Campanique Fabium orarent ut abire Capuam tuto liceret, paucis egressis Marcellus portam qua egrediebantur occupavit, caedesque promiscue omnium circa portam primo, deinde inruptione facta etiam in urbe fieri coepta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 243:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION