라틴어 문장 검색

Dicitur acinace stricto Dareus dubitasse, an fugae dedecus honesta morte vitaret:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 15장 35:1)
Nec meretricum hoc dedecus est, sed matronarum virginumque, apud quas comitas habetur vulgati corporis vilitas.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 1장 43:2)
Laniare deinde os unguibus et circumstantes rogare, ne se tanto dedecori superstitem esse paterentur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 2장 6:2)
expectatam mortem pro dedecore vitae habent, nec ullus corporibus, quae senectus solvit, honos redditur:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 9장 37:1)
Quem ut inicere corpori suo manus sensit, credo, ultimi dedecoris indignitate commotus linquentem revocavit animum et nudum hostis latus subrecto mucrone hausit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 5장 11:2)
His auditis spado potentiam flagitio et dedecore quaesitam in caput nobilissimi et insontis exercuit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 1장 32:1)
Et inportunissimum scortum ne in stupro quidem et dedecoris patientia fraudis oblitum, quotiens amorem regis in se accenderat, Orsinen modo avaritiae, interdum etiam defectionis arguebat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 1장 34:3)
Nam multas ad Alexandrum epistulas mater, multas Antipater miserat, vicissimque alter alterum adroganter et acerbe pleraque facere criminabantur, quae ad dedecus aut detrimentum regiae maiestatis pertinerent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 4장 4:24)
Victam patriam, exercitusque dedecus, libertatem pessundatam, et Americanos, minoribus jactatores visum iri magnos, jam animo prospexit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEPTIMUM.45)
sperans, scilicet, hujusce diei dedecus, honesta morte, adversisque vulneribus vitari posse.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEPTIMUM.51)
pacem servandi voluntas imminuta manet, attamen, eam, nisi dedecore summo, conservare nequimus:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDEVICESIMUM.45)
Damna, et dedecora, non bellum, nobis inferre, exoptant."
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDEVICESIMUM.47)
Ad alios praefectos Americanos, qui sese virtute aut dedecore, hocce bello, insigniverant, nunc revertamur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.48)
Exercitui Americano tandem redditus, et in gradum pristinum a Washingtonio, ob virtutem eximiam restitutus, praelio apud Neo-Caesareenses facto, dedecore coopertus, et apud praefectorum Americanorum consilium condemnatus, imperium omne militare, per unius spatium anni, deponere cogebatur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.51)
Dedecore notari malebat dux iste inclytus, quam pro Washingtonii gloria certare.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.52)

SEARCH

MENU NAVIGATION