라틴어 문장 검색

sed in ipsis etiam distinctionibus tempus alias brevius, alias longius dabimus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 184:3)
itaque illam distinctionem litora protinus altero spiritus initio insequar;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 185:1)
alioqui si inscite recipiatur, non minus adferat obscuritatis quam vitiosa distinctio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 186:4)
nonne ad singulas paene distinctiones quamvis in eadem facie tamen quasi vultus mutandus est?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 194:2)
nec volubilitate nimia confundenda quae dicimus, qua et distinctio perit et adfectus, et nonnunquam etiam verba aliqua sui parte fraudantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 199:1)
quare neque in gestu persequemur omnes argutias nec in loquendo distinctionibus, temporibus, adfectionibus moleste utemur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 328:4)
Volo tibi Chrysippi quoque distinctionem indicare.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 14:1)
Etiamnunc si aliam desideras distinctionem, idos in opere est, idea extra opus nec tantum extra opus est, sed ante opus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 21:8)
Atqui cum voles veram hominis aestimationem inire et scire, qualis sit, nudum inspice;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 32:2)
Inepta distinctio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 18:3)
Ipsi quoque ad syllabarum distinctiones et coniunctionum ac praepositionum proprietates descenderunt et invidere grammaticis, invidere geometris.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 42:3)
Vetuit parere opinionibus falsis et quanti quidque esset, vera aestimatione perpendit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 34:4)
Aliter deorum numini subiecta uniuscuiusque conscientia est, aliter nostrae aestimationi:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. Quaedam uirgo a piratis capta ueniit;, empta a lenone et prostituta est. uenientes ad se exorabat stipem. militem qui ad se uenerat, cum exorare non posset, conluctantem et uim inferentem occidit. accusata et abso 3:6)
Hinc omnes quaestiones ad sterilitatem et aestimationem quinquenni pertinentis libere tractauit, deinde transiit in ingrati accusationem.
(세네카, Controversiae, book 2, Torta a tyranno uxor, numquid de tyrannicidio sciret, perseuerauit negare. postea maritus eius tyrannum occidit. illam sterilitatis nomine dimisit intra quinquennium non parientem. ingrati actio est. 16:9)
Deinde ad facti ipsius aestimationem uenit et dixit haec obici, quod meretricem habuit, quod aliquem in domo occidit, quod nocte, quod in conuiuio, quod rogante meretrice.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Maiestatis laesae sit actio. Flamininus proconsul inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat se numquam uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur maiestatis. 15:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION