라틴어 문장 검색

Morbum esse scias non hilaritatem, semper arridere arridentibus et ad omnium aestimationem ipsum quoque os diducere.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, L, M27)
Sat magna usura est pro beneficio memoria.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 737)
Nec tamen hoc modo ad aestimationem alicuius latentis boni promovent animos.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 1장 8:1)
Nam, ut supra praestrinximus, status dei cuiusque in senatus aestimatione pendebat.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 13장 3:1)
Nunc ut constaret illos deos esse, nonne conceditis de aestimatione communi aliquem esse sublimiorem et potentiorem, velut principem mundi perfectae potentiae et maiestatis?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 24장 3:1)
Vobis autem humana aestimatio innocentiam tradidit, humana item dominatio imperavit;
(테르툴리아누스, Apologeticum, 45장 2:1)
Est autem ad orientalem Cantiae plagam Tanatos insula non modica, id est magnitudinis iuxta consuetudinem aestimationis Anglorum, familiarum DCrum, quam a continenti terra secernit fluuius Uantsumu, qui est latitudinis circiter trium stadiorum, et duobus tantum in locis est transmeabilis;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXV.5)
quarum prior, quae ad austrum est, et situ amplior, et frugum prouentu atque ubertate felicior, nongentarum LX familiarum mensuram iuxta aestimationem Anglorum, secunda trecentarum et ultra spatium tenet.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. IX. 1:4)
Neque enim magna est, sed quasi familiarum quinque, iuxta aestimationem Anglorum;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. IV. 1:6)
Est autem mensura eiusdem insulae, iuxta aestimationem Anglorum, mille ducentarum familiarum;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XIV [XVI].4)
saepe ex iniuria postmodum gratiam ortam, eoque melioribus usuras viris, quod adnisurus pro se quisque sit ut, cum suam vicem functus officio sit, parentium etiam patriaeque expleat desiderium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 108:2)
id cumulatum usuris primo se agro paterno avitoque exuisse, deinde fortunis aliis, postremo velut tabem pervenisse ad corpus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 245:1)
semper aestimationem arbitriumque eius honoris penes senatum fuisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 704:2)
legem de multarum aestimatione pergratam populo cum ab tribunis parari consules unius ex collegio proditione excepissent, ipsi praeoccupaverunt ferre.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 320:1)
ita in aestimationem urbs agerque venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 289:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION