라틴어 문장 검색

ducentia portum cornua pacatas removent Aquilonibus undas.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Descriptio portus Smyrnensis2)
te propter gelidis Aquilo de monte procellis obruit adversas acies revolutaque tela vertit in auctores et turbine reppulit hastas o nimium dilecte deo, cui fundit ab antris Aeolus armatas hiemes, cui militat aether et coniurati veniunt ad classica venti.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:34)
non illum Sirius ardens brumave Riphaeo stridens Aquilone retardat.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:121)
quibus Africa per te nec prius auditas Rhodanus iam donat aristas, ut mihi vel Massyla Ceres vel Gallica prosit fertilitas messesque vehat nunc umidus Auster, nunc Aquilo, cunctis ditescant horrea ventis.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:202)
Sed granaria, ut dixi, scalis adeantur et modicis fenestellis aquilonibus inspirentur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 10:1)
quae tamen ipsa modico statu caeli magis exuberant Aquiloni prona, sed sunt generosiora sub Austro.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 6:2)
Sin autem regiones praedictis ventis fuerint obnoxiae, melius Aquiloni vel Favonio committentur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 12장 6:3)
Isque palus sic ponendus est, ut frigorum et Aquilonum excipiat violentiam, vitemque protegat;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 16장 3:1)
quin etiam per brumam meridiano axi oppositas vites, aquiloni per ver et autumnum deputari conveniet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 23장 2:5)
Itaque semper aedificium sit post apiarium, quod Aquilonis excipiat iniuriam, stabulisque praebeat teporem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 7장 4:5)
mox inpulsu aquilonis, simul sidere aequinoctii, quo maxime tumescit Oceanus, rapi agique agmen.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 70장3)
atque illum in regressu sacra Samothracum visere nitentem obvii aquilones depulere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 54장4)
iussusque e senioribus sacerdotum patrium sermonem interpretari, referebat habitasse quondam septingenta milia aetate militari, atque eo cum exercitu regem Rhamsen Libya Aethiopia Medisque et Persis et Bactriano ac Scytha potitum quasque terras Suri Armeniique et contigui Cappadoces colunt, inde Bithynum, hinc Lycium ad mare imperio tenuisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 60장5)
hoc oraculi responso Miltiades cum delecta manu classe Chersonesum profectus cum accessisset Lemnum et incolas eius insulae sub potestatem redigere vellet Atheniensium, idque ut Lemnii sua sponte facerent postulasset, illi irridentes responderunt tum id se facturos, cum ille domo navibus profectus vento aquilone venisset Lemnum.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 1장 4:1)
sed maxime Cleopatram, cum qua et conuiuia in primam lucem saepe protraxit et eadem naue thalamego paene Aethiopia tenus Aegyptum penetrauit, nisi exercitus sequi recusasset, quam denique accitam in urbem non nisi maximis honoribus praemiisque auctam remisit filiumque natum appellare nomine suo passus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 52장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION