라틴어 문장 검색

Vis hoc ipsum copiosissime dicat?
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 9:1)
Nam qualiter eloquentia Maronis ad omnium mores integra est, nunc brevis nunc copiosa nunc sicca nunc florida nunc simul omnia, interdum lenis aut torrens:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 19:2)
Si vero et qui mensa fruitur copiosa hoc vitium saepe non sentit, et qui se uno cibo afficit saepe sustinet quod accusas, cur hoc varietati et non modo edacitati adsignas?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 22:2)
Et tam ille copiosus, si moderationem tenuit, sanitatis compos est, quam insanus fit ille cui merus sal cibus est, si hoc ipsum voraciter invaserit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 24:4)
'fatim' enim abundanter dicimus, unde et adfatim, hiscere autem aperiri, verbum frequentativum ab hiare.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1235)
'facilem' autem, copiosam, divitem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4453)
'fatiscat' autem significat 'adfatim hiscat'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1803)
auro plurima fluxit copiosior fuit in rem pretiosiorem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1661)
Platonis autem auctoritate, qui varius et multiplex et copiosus fuit, una et consentiens duobus vocabulis philosophiae forma instituta est Academicorum et Peripateticorum, qui rebus congruentes nominibus differebant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 21:1)
Nempe igitur hinc tum, Pomponi, ductus est sermo, quod erat a me mentio facta causam Deiotari fidelissimi atque optimi regis ornatissime et copiosissime a Bruto me audisse defensam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 5장 4:4)
paulo etiam copiosius nec multo minus prudenter M'. Manilius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 28장 3:5)
sic in interpretando, in definiendo, in explicanda aequitate nihil erat Crasso copiosius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 39장 1:2)
Eius conlega P. Magius in dicendo paulo tamen copiosior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 48장 3:4)
Haec cum graviter tum ab exemplis copiose, tum varie, tum etiam ridicule et facete explicans eam admirationem adsensionemque commovit, dixisse ut contra nemo videretur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 53장 1:4)
erat in verborum splendore elegans, compositione aptus, facultate copiosus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 88장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION