라틴어 문장 검색

Comperimus etiam illic non ex auditu solum, sed ex veridica eorum relatione qui et participes fuere ejusdem tribulationis, in eodem sitis articulo viros et mulieres miseros cruciatus pertulisse, quod mens horrescat, auditus expavescat, et de tam miserabili infortunio in suis contremiscat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 4:1)
Talis formido vivendique desperatio, dum abundantius invalesceret, atque cogitationes in corda multorum ascenderent prae pondere quotidianae tribulationis, quidam principales viri de exercitu, Willhelmus Carpentarius, Willhelmusque alter, quondam familiaris et domesticus imperatoris Constantinopolitani, qui et sororem Boemundi, principis Siciliae, uxorem duxerat, adeo magnis concussi sunt terroribus ut in silentio noctis concordi consilio clam subtracti a sociis, versus montana convenirent, et a moenibus et muro in funium depositione laxarentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 74:1)
State, et virili animo vobis adversantia pro Christi nomine sufferte, fratresque vestros nequaquam in tribulatione deseratis, nec Dei iram incurratis, cujus gratia et misericordia non deficiet in se confidentibus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 78:4)
In hac itaque famis afflictione quam audistis, et timore obsidionis, et sollicitudine insidiarum assultuumque quos a foris Turci adhuc assidue inferebant, populoque Dei humiliato ac desperato, clericus quidam de terra Provinciae per visionem sibi lanceam revelatam asseruit, qua Dominus noster Jesus Christus in latere perforatus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 86:1)
Comes ergo Reymundus videns afflictionem et populi dolorem fame deficientis, assumpto robore equitum in montana profectus, interdum copias infinitas praedarum et cibariorum attulit, quibus Dei populus saepe refocillatus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 60:1)
Quas apertas et reseratas subierunt, neminem in urbe reperientes, quod, audita tribulatione et infortunio gentilium in circuitu et captione Antiochiae, [0536A] universi cives per montana et deserta loca fugientes a facie Christianorum cum pueris, uxoribus, armentis et gazis suis se absconderunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 84:3)
Vir autem Dei, audita eorum intentione et desiderio, consilium protulit, quatenus primum in afflictione jejuniorum et continuatione orationum devote insisterent;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 14:5)
Insuper illius in omni tribulatione socius [0551C] stabilis, et famulus existens fidelis Dei, eo usque in Jerusalem pervenit, et ad sepulcrum Domini, quod mensa est et desiderium totius dulcedinis sanctorum, intrare meruit et orare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 54:8)
Inter haec mutuae charitatis gaudia utrinque sui recordati Christiani nominis et communiter habitae tribulationis, passionis et pristinae dilectionis, internuntios constituerunt, qui Boemundum de injustitia sua arguerent et de concordia interpellarent, quatenus compunctus fratribus reconciliari non abnueret, fratres quoque eum satisfacientem benigne in [0568C] concordiam et charitatem reciperent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 120:1)
Vos in comessationibus, nos in tribulationibus die ac nocte pro confratrum nostrorum salute et periculis versamur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 121:2)
Quapropter charitatem tuam, quam semper erga fideles Christi habuisti, considerantes, tribulationes et pericula nostra tibi nota facere decrevimus;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 86:4)
Et habunde facias helimosinam secundum vires et facultates tuas et ex tuahabundantia, ut helemosine tue non sint aliis consolatio, tibi autem tribulatio,nec expectes quod filii tui pro te vel alii faciant helemosinas, vel ablatarestituant.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 54:2)
Non enim ut aliis sit remissio, vobisautem tribulatio, sed ex equalitate.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 54:6)
in tempora autem tribulationis non permanebit."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 70:7)
Quare idem ait, "Almenaomnia delicata sunt ad labores et facile honus afflictionis sentiunt, quiuti suavibus delitiis consueverunt."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 108:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION